m porci catonis censoris praefatio est interdum praestare mercaturis rem quaerere nisi tam periculosum sit et item foenerari si tam honestum maiores nostri sic habuerunt et ita in legibus posiverunt furem dupli condemnari foeneratorem quadrupli quanto peiorem civem existimarint foeneratorem quam furem hinc licet existimare et virum bonum quom laudabant ita laudabant bonum agricolam bonumque colonum amplissime laudari existimabatur qui ita laudabatur mercatorem autem strenuum studiosumque rei quaerendae existimo verum ut supra dixi periculosum et calamitosum at ex agricolis et viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur maximeque pius quaestus stabilissimusque consequitur minimeque invidiosus minimeque male cogitantes sunt qui in eo studio occupati sunt nunc ut ad rem redeam quod promisi institutum principium hoc erit praedium quom parare cogitabis sic in animo habeto uti ne cupide emas neve opera tua parcas visere et ne satis habeas semel circumire quotiens ibis totiens magis placebit quod bonum erit vicini quo pacto niteant id animum advertito in bona regione bene nitere oportebit et uti eo introeas et circumspicias uti inde exire possis uti bonum caelum habeat ne calamitosum siet solo bono sua virtute valeat si poteris sub radice montis siet in meridiem spectet loco salubri operariorum copia siet bonumque aquarium oppidum validum prope siet aut mare aut amnis qua naves ambulant aut via bona celerisque siet in his agris qui non saepe dominum mutant qui in his agris praedia vendiderint eos pigeat vendidisse uti bene aedificatum siet caveto alienam disciplinam temere contemnas de domino bono bonoque aedificatore melius emetur ad villam cum venies videto vasa torcula et dolia multane sient ubi non erunt scito pro ratione fructum esse instrumenti ne magni siet loco bono siet videto quam minimi instrumenti sumptuosusque ager ne siet scito idem agrum quod hominem quamvis quaestuosus siet si sumptuosus erit relinqui non multum praedium quod primum siet si me rogabis sic dicam de omnibus agris optimoque loco iugera agri centum vinea est prima vel si vino multo est secundo loco hortus irriguus tertio salictum quarto oletum quinto pratum sexto campus frumentarius septimo silva caedua octavo arbustum nono glandaria silva pater familias ubi ad villam venit ubi larem familiarem salutavit fundum eodem die si potest circumeat si non eodem die at postridie ubi cognovit quo modo fundus cultus siet opera quaeque facta infectaque sient postridie eius diei vilicum vocet roget quid operis siet factum quid restet satisne temperi opera sient confecta possitne quae reliqua sient conficere et quid factum vini frumenti aliarumque rerum omnium ubi ea cognovit rationem inire oportet operarum dierum si ei opus non apparet dicit vilicus sedulo se fecisse servos non valuisse tempestates malas fuisse servos aufugisse opus publicum effecisse ubi eas aliasque causas multas dixit ad rationem operum operarumque revoca cum tempestates pluviae fuerint quae opera per imbrem fieri potuerint dolia lavari picari villam purgari frumentum transferri stercus foras efferri stercilinum fieri semen purgari funes sarciri novos fieri centones cuculiones familiam oportuisse sibi sarcire per ferias potuisse fossas veteres tergeri viam publicam muniri vepres recidi hortum fodiri pratum purgari virgas vinciri spinas runcari expinsi far munditias fieri cum servi aegrotarint cibaria tanta dari non oportuisse ubi cognita aequo animo sient quae reliqua opera sient curari uti perficiantur rationes putare argentariam frumentariam pabuli causa quae parata sunt rationem vinariam oleariam quid venerit quid exactum siet quid reliquum siet quid siet quod veneat quae satis accipiunda sient satis accipiantur reliqua quae sient uti compareant si quid desit in annum uti paretur quae supersint uti veneant quae opus sient locato locentur quae opera fieri velit et quae locari velit uti imperet et ea scripta relinquat pecus consideret auctionem uti faciat vendat oleum si pretium habeat vinum frumentum quod supersit vendat boves vetulos armenta delicula oves deliculas lanam pelles plostrum vetus ferramenta vetera servum senem servum morbosum et si quid aliud supersit vendat patrem familias vendacem non emacem esse oportet prima adulescentia patrem familiae agrum conserere studere oportet aedificare diu cogitare oportet conserere cogitare non oportet sed facere oportet ubi aetas accessit ad annos xxxvi tum aedificare oportet si agrum consitum habeas ita aedifices ne villa fundum quaerat nec fundus villam patrem familiae villam rusticam bene aedificatam habere expedit cellam oleariam vinariam dolia multa uti lubeat caritatem exspectare et rei et virtuti et gloriae erit torcularia bona habere oportet ut opus bene effici possit olea ubi lecta siet oleum fiat continuo ne corrumpatur cogitato quotannis tempestates magnas venire et oleam deicere solere si cito sustuleris et vasa parata erunt damni nihil erit ex tempestate et oleum viridius et melius fiet si in terra et tabulato olea nimium diu erit putescet oleum fetidum fiet ex quavis olea oleum viridius et bonum fieri potest si temperi facies in iugera oleti cxx vasa bina esse oportet si oletum bonum beneque frequens cultumque erit trapetos bonos privos inpares esse oportet si orbes contriti sient ut conmutare possis funes loreos privos vectes senos fibulas duodenas medipontos privos loreos trochileas graecanicas binis funis sparteis ducunt orbiculis superioribus octonis inferioribus senis citius duces si rotas voles facere tardius ducetur sed minore labore bubilia bona bonas praesepis faliscas clatratas clatros inesse oportet pede si ita feceris pabulum boves non eicient villam urbanam pro copia aedificato in bono praedio si bene aedificaveris bene posiveris ruri si recte habitaveris libentius et saepius venies fundus melis erit minus peccabitur fructi plus capies frons occipitio prior est vicinis bonus esto familiam ne siveris peccare si te libenter vicinitas videbit facilius tua vendes opera facilius locabis operarios facilius conduces si aedificabis operis iumentis materie adiuvabunt siquid bona salte usus venerit benigne defendent haec erunt vilici officia disciplina bona utatur feriae serventur alieno manum abstineat sua servet diligenter litibus familia supersedeat siquis quid deliquerit pro noxa bono modo vindicet familiae male ne sit ne algeat ne esuriat opere bene exerceat facilius malo et alieno prohibebit vilicus si nolet male facere non faciet si passus erit dominus inpune ne sinat esse pro beneficio gratiam referat ut aliis recte facere libeat vilicus ne sit ambulator sobrius siet semper ad cenam nequo eat familiam exerceat consideret quae dominus imperaverit fiant ne plus censeat sapere se quam dominum amicos domini eos habeat sibi amicos cui iussus siet auscultet rem divinam nisi conpitalibus in conpito aut in foco ne faciat iniussu domini credat nemini quod dominus crediderit exigat satui semen cibaria far vinum oleum mutuum dederit nemini duas aut tres familias habeat unde utenda roget et quibus det praeterea nemini rationem cum domino crebro putet operarium mercennarium politorem diutius eundem ne habeat die nequid emisse velit insciente domino neu quid dominum celavisse velit parasitum nequem habeat haruspicem augurem hariolum chaldaeum nequem consuluisse velit segetem ne defrudet nam id infelix est opus rusticum omne curet uti sciat facere et id faciat saepe dum ne lassus fiat si fecerit scibit in mente familiae quid sit et illi animo aequiore facient si hoc faciet minus libebit ambulare et valebit rectius et dormibit libentius primus cubitu surgat postremus cubitum eat prius villam videat clausa uti siet et uti suo quisque loco cubet et uti iumenta pabulum habeant boves maxima diligentia curatos habeto bubulcis opsequito partim quo libentius boves curent aratra vomeresque facito uti bonos habeas terram cariosam cave ne ares neve plostrum neve pecus inpellas si ita non caveris quo inpuleris trienni fructum amittes pecori et bubus diligenter substernatur ungulae curentur scabiem pecoris et iumentis caveto id ex fame et si inpluit fieri solet opera omnia mature conficias face nam res rustica sic est si unam rem sero feceris omnia opera sero facies stramenta si deerunt frondem illigneam legito eam substernito ovibus bubusque stercilinum magnum stude ut habeas stercus sedulo conserva cum exportabis purgato et conminuito per autumnum evehito circum oleas autumnitate ablaqueato et stercus addito frondem populneam ulmeam querneam caedito per tempus eam condito non peraridam pabulum ovibus item faenum cordum sicillimenta de prato ea arida condito post imbrem autumnum rapinam pabulum lupinumque serito agrum quibus locis conseras sic observari oportet ubi ager crassus et laetus est sine arboribus eum agrum frumentarium esse oportet idem ager si nebulosus est rapa raphanos milium panicum id maxime seri oportet in agro crasso et caldo oleam conditivam radium maiorem sallentinam orcitem poseam sergianam colminianam albicerem quam earum in iis locis optimam dicent esse eam maxime serito hoc genus oleae in xxv aut in xxx pedes conserito ager oleto conserundo qui in ventum favonium spectabit et soli ostentus erit alius bonus nullus erit qui ager frigidior et macrior erit ibi oleam licinianam seri oportet si in loco crasso aut calido severis hostus nequam erit et ferundo arbor peribit et muscus ruber molestus erit circum coronas et circum vias ulmos serito et partim populos uti frondem ovibus et bubus habeas et materies siquo opus sit parata erit sicubi in iis locis ripae aut locus umectus erit ibi cacumina populorum serito et harundinetum id hoc modo serito bipalio vortito ibi oculos harundinis pedes ternos alium ab alio serito ibi corrudam serito unde asparagi fiant nam convenit harundinetum cum corruda eo quia foditur et incenditur et umbram per tempus habet salicem graecam circum harundinetum serito uti siet qui vineam alliges vineam quo in agro seri oporteat sic observato qui locus vino optimus dicetur esse et ostentus soli aminnium minusculum et geminum eugeneum helvolum minusculum conserito qui locus crassus erit aut nebulosior ibi aminnium maius aut murgentinum apicium lucanum serito ceterae vites miscellae maxime in quemvis agrum conveniunt fundum suburbanum arbustum maxime convenit habere et ligna et virgae venire possunt et domino erito qui utatur in eodem fundo suum quidquid conseri oportet vitem compluria genera aminnium minusculum et maius et apicium uvae in olla in vinaceis conduntur eadem in sapa in musto in lora recte conduntur quas suspendas duracinas aminnias maiores vel ad fabrum ferrarium pro passis eae recte servantur poma mala strutea cotonea scantiana quiriniana item alia conditiva mala mustea et punica eo lotium suillum aut stercus ad radicem addere oportet uti pabulum malorum fiat pira volaema aniciana sementiva haec conditiva in sapa bona erunt tarentina mustea cucurbitiva item alia genera quam plurima serito aut inserito oleas orcites posias eae optime conduntur vel virides in muria vel in lentisco contusae vel orcites ubi nigrae erunt et siccae sale confriato dies v postea salem excutito in sole ponito biduum vel sine sale in defrutum condito sorba in sapa condere vel siccare arida facias item pira facias ficos marsicas in loco cretoso et aperto serito africanas et herculaneas sacontinas hibernas tellanas atras pediculo longo eas in loco crassiore aut stercorato serito pratum si inrigivum habebis si non erit siccum ne faenum desiet summitto sub urbe hortum omne genus coronamenta omne genus bulbos megaricos murtum coniugulum et album et nigrum loream delphicam et cypriam et silvaticam nuces calvas abellanas praenestinas graecas haec facito uti serantur fundum suburbanum et qui eum fundum solum habebit ita paret itaque conserat uti quam sollertissimum habeat salicta locis aquosis umectis umbrosis propter amnes ibi seri oportet et id videto uti aut domino opus siet aut ut vendere possit prata inrigiva si aquam habebis id potissimum facito si aquam non habebis sicca quam plurima facito hoc est praedium quod ubi vis expedit facere quo modo oletum agri iugera ccxl instruere oporteat vilicum vilicam operarios quinque bubulcos iii asinarium i subulcum i opilionem i summa homines xiii boves trinos asinos ornatos clitellarios qui stercus vectent tris asinum molarium i oves c vasa olearia instructa iuga v ahenum quod capiat q xxx operculum aheni uncos ferreos iii urceos aquarios iii infidibula ii ahenum quod capiat q v operculum aheni uncos iii labellum pollulum i amphoras olearias ii urnam quinquagenariam unam trullas tris situlum aquarium i pelvim i matellionem i trullium i scutriscum i matellam i nassiternam i trullam i candelabrum i sextarium i plostra maiora iii aratra cum vomeribus vi iuga cum loris ornata iii ornamenta bubus vi irpicem i crates stercerarias iiii sirpeas stercerarias iii semuncias iii instrata asinis iii ferramenta ferreas viii sarcula viii palas iiii rutra v rastros quadridentes ii falces faenarias viii stramentarias v arborarias v securis iii cuneos iii fistulam ferrariam i forcipis ii rutabulum i foculos ii dolia olearia c labra xii dolia quo vinacios condat x amurcaria x vinaria x frumentaria xx labrum lupinarium i serias x labrum eluacrum i solium i labra aquaria ii opercula doliis seriis priva molas asinarias unas et trusatilis unas hispaniensis unas molilia iii abacum i orbes aheneos ii mensas ii scamna magna iii scamnum in cubiculo i lectos loris subtentos iiii et lectos iii pilam ligneam i fullonicam i telam togalem i pilas ii pilum fabrarium i farrearium i seminarium i qui nucleos succernat i modium i semodium i culcitas viii instragula viii pulvinos xvi operimenta x mappas iii centones pueris vi quo modo vineae iugera c instruere oporteat vilicum vilicam operarios x bubulcum i asinarium i salictarium i subulcum i summa homines xvi boves ii asinos plostrarios ii asinum molarium i vasa torcula instructa iii dolia ubi quinque vindemiae esse possint culeum dccc dolia ubi vinaceos condat xx frumentaria xx opercula doliorum et tectaria priva urnas sparteas vi amphoras sparteas iiii infidibula ii cola vitilia iii colia qui florem demat iii urceos mustarios x plostra ii aratra ii iugum plostrarium i iugum vinarium i iugum asinarium i orbem aheneum i molile i ahenum quod capiat culleum i operculum aheni i uncos ferreos iii ahenum coculum quod capiat culleum i urceos aquarios ii nassiternam i pelvim i matellionem i trulleum i situlum aquarium i scutriscum i trullam i candelabrum i matellam i lectos iiii scamnum i mensas ii abacum i arcam vestiariam i armarium promptarium i scamna longa vi rotam aquariam i modium praeferratum i semodium i labrum eluacrum i solium i labrum lupinarium i serias x ornamenta bubus ii ornamenta asinis instrata iii semuncias iii sportas faecarias iii molas asinarias iii molas trusatilis unas ferramenta falces sirpiculas v falces silvaticas vi arborarias iii secures v cuneos iiii vomeres ii ferreas x palas vi rutra iv rastros quadridentes ii crates stercorarias iv sirpiam stercorariam i falculas viniaticas xl falculas rustarias x foculos ii forcipes ii rutabulum i corbulas amerinas xx quala sataria vel alveos xl palas ligneas xl luntris ii culcitas iiii instragula iiii pulvinos vi operimenta vi mappas iii centones pueris vi in torcularium quae opus sunt vasis quinis prela temperata v supervacanea iii suculas v supervacaneam i funes loreos v subductarios v melipontos v trochileas x capistra v assercula ubi prela sita sinet v serias iii vectes xl fibulas xl constibilis ligneas qui arbores conprimat si dishiascent et cuneos vi trapetos v cupas minusculas x alveos x palas ligneas x rutra ferrea v in torcularium in usu quod opus est urceum unum ahenum quod capiat q v uncos ferreos iii orbem aheneum i molas cribrum i incerniculum i securim i scamnum i seriam vinariam unam clavem torculari i lectum stratum ubi duo custodes liberi cubent tertius servus una cum factoribus uti cubet fiscinas novas veteres epidromum i pulvinum i lucernas corium i craticulas duas carnarium i scalas unas in cellam oleariam haec opus sunt dolia olearia opercula labra olearia xiiii concas maioris ii et minoris ii trullas aheneas tris amphoras olearias ii urceum aquarium unum urnam quinquagenariam i sextarium olearium i labellum i infidibula ii spongeas ii urceos fictiles ii urnales ii trullas ligneas ii claves cum clostris in cellas ii trutinam i centumpondium i et pondera cetera villam aedificandam si locabis novam ab solo faber haec faciat oportet parietes omnes uti iussitur calce et caementis pilas ex lapide angulari tigna omnia quae opus sunt limina postes iugumenta asseres fulmentas praesepis bubus hibernas aestivas faliscas equile cellas familiae carnaria iii orbem ahenea ii haras x focum ianuam maximam et alternam quam volet dominus fenestras clatros in fenestras maioris bipedis x luminaria vi scamna iii sellas v telas togalis ii paullulam pilam ubi triticum pinsat i fulloniam i antepagmenta vasa torcula ii hae rei materiem et quae opus sunt dominus praebebit et ad opus dabit serram i lineam i materiem dumtaxat succidet dolabit secabit facietque conductor lapidem calcem harenam aquam paleas terram unde lutum fiat si de caelo villa tacta siet de ea re verba uti fiant huic operi pretium ab domino bono quae bene praebeat quae opus sunt et nummos fide bona solvat in tegulas singulas ii s tectum sic numerabitur tegula integra quae erit unde quarta pars abierit duae pro una conciliares quae erunt pro binis putabuntur vallus quot erunt in singulas quaternae numerabuntur villa lapide calce fundamenta supra terram pede ceteros parietes ex latere iugumenta et antepagmenta quae opus erunt indito cetera lex uti villae ex calce caementis pretium in tegulas singulas ii s loco salubri bono domino haec quae supra pretia posita sunt ex signo manipretium erit loco pestilenti ubi aestate fieri non potest bono domino pars quarta preti accedat macerias ex calce caementis silice uti dominus omnia ad opus praebeat altam p v et columen p i crassam p i s longam p xiv et uti sublinat locari oportet parietes villae si locet in p c id est p x quoquo versum libellis in ped v et perticam i p vic n x sesquipedalem parietem dominus fundamenta faciat et ad opus praebeat calcis in p singulos in longitudinem modium unum harenae modios duos calcem partiario coquendam qui dant ita datur perficit et coquit et ex fornace calcem eximit calcarius et ligna conficit ad fornacem dominus lapidem ligna ad fornacem quod opus siet praebet robus materies item ridica ubi solstitium fuerit ad brumam semper tempestiva est cetera materies quae semen habet cum semen maturum habet tum tempestiva est quae materies semen non habet cum glubebit tum tempestiva est pinus eo quia semen viride et maturum habet id semen de cupresso de pino quidvis anni legere possis item quidvis anni matura est et tempestiva ibidem sunt nuces bimae inde semen excidet et anniculae eae ubi primum incipiunt maturae esse postea usque adeo sunt plus menses viii hornotinae nuces virides sunt ulmus cum folia cadunt tum iterum tempestiva est torcularium si aedificare voles quadrinis vasis uti contra ora sient ad hunc modum vasa conponito arbores crassas p ii altas p viiii cum cardinibus foramina longa p iii s exsculpta digit vi ab solo foramen primum p i s inter arbores et parietes p ii in ii arbores p i arbores ad stipitem primum derectas p xvi stipites crassos p ii altos cum cardinibus p x suculam praeter cardines p viiii prelum longum p xxv inibi lingulam p ii s pavimentum binis vasis cum canalibus duabus p xxx iiii trapetibus locum dextra sinistra pavimentum p xx inter binos stipites vectibus locum p xxii alteris vasis exadversum ab stipite extremo ad parietem qui pone arbores est p xx summa torculario vasis quadrinis latitudine p lxvi longitudine p lii inter parietes arbores ubi statues fundamenta bona facito alta p v inibi lapides silices totum forum longum p v latum p ii s crassum p i s ibi foramen pedicinis duobus facito ibi arbores pedicino in lapide statuito inter suas arbores quod loci supererit robore expleto eo plumbum infundito superiorem partem arborum digitos vi altam facito siet eo capitulum robustum indito uti siet stipites ubi stent fundamenta p v facito ibi silicem longum p ii s latum p ii s crassum p i s planum statuito ibi stipites statuito item alterum stipitem statuito insuper arbores stipitesque trabem planam inponito latam p ii crassam p i longam p xxxvii vel duplices indito si solidas non habebis sub eas trabes inter canalis et parietes extremos ubi trapeti stent trabeculam pedum xxiii s inponito sesquipedalem aut binas pro singulis eo supponito in iis trabeculis trabes quae insuper arbores stipites stant conlocato in iis tignis parietes exstruito iungitoque materiae uti oneris satis habeat aram ubi facies pedes v fundamenta alta facito lata p vi aram et canalem rutundam facito latam p iiii s ceterum pavimentum totum fundamenta p ii facito fundamenta primum festucato postea caementis minutis et calce harenato semipedem unum quodque corium struito pavimenta ad hunc modum facito ubi libraveris de glarea et calce harenato primum corium facito id pilis subigito idem alterum corium facito eo calcem cribro subcretam indito alte digitos duo ibi de testa arida pavimentum struito ubi structum erit pavito fricatoque uti pavimentum bonum siet arbores stipites robustas facito aut pineas si trabes minores facere voles canalis extra columnam expolito si ita feceris trabes p xxii longae opus erunt orbem olearium latum p iiii punicanis coagmentis facito crassum digitos vi facito subscudes iligneas adindito eas ubi confixeris clavis corneis occludito in eum orbem tris catenas indito eas catenas cum orbi clavis ferreis corrigito orbem ex ulmo aut ex corylo facito si utrumque habebis alternas indito in vasa vinaria stipites arboresque binis pedibus altiores facito supra foramina arborum pedem quaeque uti absiet unae fibulae locum facito semipedem quoquo versum in suculam sena foramina indito foramen quod primum facies semipedem ab cardine facito cetera dividito quam rectissime porculum in media sucula facito inter arbores medium quod erit id ad mediam conlibrato ubi porculum figere oportebit uti in medio prelum recte situm siet lingulam cum facies de medio prelo conlibrato ut inter arbores bene conveniat digitum pollicem laxamenti facito vectes longissimos p xiix secundos p xvi tertios p xv remissarios p xii alteros p x tertios p viii trapetum quo modo concinnare oporteat columellam ferream quae in miliario stat eam rectam stare oportet in medio ad perpendiculum cuneis salignis circumfigi oportet bene eo plumbum effundere caveat ni labet columella si movebitur eximito denuo eodem modo facito ne se moveat modiolos in orbis oleagineos ex orcite olea facito eos circumplumbato caveto ne laxi sient in cupam eos indito cunicas solidas latas digitum pollicem facito labeam bifariam faciat habeant quas figat clavis duplicibus ne cadant cupam facito p x tam crassam quam modioli postulabunt media inter orbis quae conveniant crassam quam columella ferrea erit eam mediam pertundito uti columellam indere possis eo fistulam ferream indito quae in columellam conveniat et in cupam inter cupam dextra sinistra pertundito late digitos primoris iiii alte digitos primoris iii sub cupa tabulam ferream quam lata cupa media erit pertusam figito quae in columellam conveniat dextra sinistra foramina ubi feceris lamnis circumplectito replicato in inferiorem partem cupae omnis quattuor lamminas utrimque secus lamminas sub lamminas pollulas minutas supponito eas inter sese configito ne foramina maiora fiant quo cupulae minusculae indentur cupa qua fini in modiolos erit utrimque secus imbricibus ferreis quattuor de suo sibi utrimque secus facito qui figas imbrices medias clavulis figito supra imbrices extrinsecus cupam pertundito qua clavus eat qui orbem cludat insuper foramen ferreum digitos sex latum indito pertusum utrimque secus qua clavus eat haec omnia eius rie causa fiunt uti ne cupa in lapide conteratur armillas iiii facito quas circum orbem indas ne cupa et clavus conterantur intrinsecus cupam materia ulmea aut faginea facito ferrum factum quod opus erit uti idem faber figat hs lx opus sunt plumbum in cupam emito hs iiii cupam qui concinnet et modiolos qui indat et plumbet operas fabri dumtaxat hs viii idem trapetum oportet accommodet summa sumpti hs lxxii praeter adiutores trapetum hoc modo accommodare oportet librator uti statuatur pariter ab labris digitum minimum orbem abesse oportet ab solo mortari orbes cavere oportet nequid mortarium terant inter orbem et miliarium unum digitum interesse oportet si plus intererit atque orbes nimium aberunt funi circumligato miliarium arte crebro uti expleas quod nimium interest si orbes altiores erunt atque nimium mortarium deorsom teret orbiculos ligneos pertusos in miliarium in columella supponito eo altitudinem temperato eodem modo latitudinem orbiculis ligneis aut armillis ferreis temperato usque dum recte temperabitur trapetus emptus est in suessano hs cccc et olei p l conposturae hs lx vecturam boum operas vi homines vi cum bubulcis hs lxxii cupam ornatam hs lxxii pro oleo hs xxv s s hs dcxxviiii pompeis emptus ornatus hs cccxxciiii vecturam hs ccxxc domi melius concinnatur et accommodatur eo sumpti opus est hs lx s s hs dccxxiiii si orbes in veteres trapetos parabis medios crassos p i digitos iii altos p i foramen semipedem quoquo vorsum eos cum advexeris ex trapeto temperato ii emuntur ad rufri macerias hs cxxc temperantur hs xxx tantidem pompeis emitur fac ad vindemiam quae opus sunt ut parentur vasa laventur corbulae sarciantur picentur dolia quae opus sunt picentur quom pluet quala parentur sarciantur far molatur menae emantur oleae caducae saliantur uvas miscellas vinum praeligneum quod operarii bibant ubi tempus erit legito siccum puriter omnium dierum pariter in dolia dividito si opus erit defrutum indito in mustum de musto lixivo coctum partem quadragesimam addito defruti vel salis sesquilibram in culleum marmor si indes in culleum libram indito id indito in urnam misceto cum musto id indito in doleum resinam si indes in culleum musti p iii bene comminuito indito in fiscellam et facito uti in doleo musti pendeat eam quassato crebro uti resina condeliquescat ubi indideris defrutum aut marmor aut resinam dies xx permisceto crebro tribulato cotidie tortivum mustum circumcidaneum suo cuique dolio dividito additoque pariter vinum graecum hoc modo fieri oportet uvas apicias percoctas bene legito ubi delegeris is eius musti culleum aquae marinae veteris q ii indito vel salis puri modium eum in fiscella suspendito sinitoque cum musto distabescat si helvolum vinum facere voles dimidium helvoli dimidium apicii vini indito defruti veteris partem tricesimam addito quidquid vini defrutabis partem tricesimam defruti addito quom vinum coctum erit et quom legetur facito uti servetur familiae primum suisque facitoque studeas bene percoctum siccumque legere ne vinum nomen perdat vinaceos cotidie recentis succernito lecto restibus subtento vel cribrum illi rei parato eos conculcato in dolia picata vel in lacum vinarium picatum id bene iubeto oblini quod des bubus per hiemem indidem si voles lavito paulatim erit lora familiae quod bibat vindemia facta vasa torcula corbulas fiscinas funis patibula fibulas iubeto quidquid suo loco condi dolia cum vino bis in die fac extergeantur privasque scopulas in dolia facito habeas illi rei qui labra doliorum circumfrices ubi erit lectum dies triginta si bene dacinata erunt dolia oblinito si voles de faece demere vinum tum erit ei rei optimum tempus sementim facito ocinum viciam faenum graecum fabam ervum pabulum bubus alteram et tertiam pabuli sationem facito deinde alias fruges serito scrobes in vervacto oleis ulmis vitibus ficis simul cum semine serito si erit locus siccus tum oleas per sementim serito et quae ante satae erunt teneras tum supputato et arbores ablaqueato oleas ulmos ficos poma vites pinos cupressos cum seres bene cum radicibus eximito cum terra sua quam plurima circumligatoque uti ferre possis in alveo aut in corbula ferri iubeto caveto quom ventus siet aut imber effodias aut feras nam id maxime cavendum est in scrobe quom pones summam terram subdito postea operito terra radicibus fini deinde calcato pedibus bene deinde festucis vectibusque calcato quam optime poteris id erit ei rei primum arbores crassiores digitis v quae erunt eas praecisas serito oblinitoque fimo summas et foliis alligato stercus dividito sic partem dimidiam in segetem ubi pabulum seras et si ibi olea erit simul ablaqueato stercusque addito postea pabulum serito partem quartam circum oleas ablaqueatas quom maxime opus erit addito terraque stercus operito alteram quartam partem in pratum reservato idque quom maxime opus erit ubi favonius flabit evehito luna silenti bubus frondem ulmeam populneam querneam ficulneam usque dum habebis dato ovibus frondem viridem usque dum habebis praebeto ubi sementim facturus eris ibi oves delectato et frondem usque ad pabula matura pabulum aridum quod condideris in hiemem quam maxime conservato cogitatoque hiemis quam longa siet ad oleam cogendam quae opus erunt parentur vimina matura salix per tempus legatur uti sit unde corbulae fiant et veteres sarciantur fibulae unde fiant aridae iligneae ulmeae nuceae ficulneae fac in stercus aut in aquam coniciantur inde ubi opus erit fibulas facito vectes iligneos acrufolios laureos ulmeos facito uti sient parati prelum ex carpino atra potissimum facito ulmeam pineam nuceam hanc atque aliam materiem omnem cum effodies luna decrescente eximito post meridiem sine vento austro tum erit tempestiva cum semen suum maturum erit cavetoque per rorem trahas aut doles quae materies semen non habebit cum glubebit tempestiva erit vento austro caveto nequam materiam neve vinum tractes nisi necessario vineas arboresque matura face incipias putare vites propages in sulcos susum vorsum quod eius facere poteris vitis facito uti ducas arbores hoc modo putentur rami uti divaricentur quos relinques et uti recte caedantur et ne nimium crebri relinquantur vites bene nodentur per omnes ramos diligenter caveto ne vitem praecipites et ne nimium praestringas arbores facito uti bene maritae sint vitesque uti satis multae adserantur et sicubi opus erit de arbore deiciantur uti in terram deprimantur et biennio post praecidito veteres viniam sic facito uti curetur vitem bene nodatam deligato recte fluxuosa uti ne sit susum vorsum semper ducito quod eius poteris vinarios custodesque recte relinquito quam altissimam viniam facito alligatoque recte dum ne nimium constringas hoc modo eam curato capita vitium per sementiam ablaqueato vineam putatam circumfodito arare incipito ultro citroque sulcos perpetuos ducito vites teneras quam primum propagato sic occato veteres quam minimum castrato potius si opus erit deicito biennioque post praecidito vitem novellam resicari tum erit tempus ubi valebit si vinea a vite calva erit sulcos interponito ibique viveradicem serito umbram ab sulcis removeto crebroque fodito in vinea vetere serito ocinum si macra erit quod granum capiat ne serito et circum capita addito stercus paleas vinaceas aliquid horum quo rectius valeat ubi vinea frondere coeperit pampinato vineas novellas alligato crebro ne caules praefringantur et quae iam in perticam ibit eius pampinos teneros alligato leviter corrigitoque uti recte spectent ubi uva varia fieri coperit vites subligato pampinato uvasque expellito circum capita sarito salictum suo tempore caedito glubito arteque alligato librum conservato cum opus erit in vinea ex eo in aquam coicito alligato viminae unde corbulae fiant conservato redeo ad sementim ubi quisque locus frigidissimus aquosissimusque erit ibi primum serito in caldissimis locis sementim postremum fieri oportet terram cave cariosam tractes ager rubicosus et terra pulla materina rudecta harenosa item quae aquosa non erit ibi lupinum bonum fiet in creta et uligine et rubrica et ager qui aquosus erit semen adoreum potissimum serito quae loca sicca et non herbosa erunt aperta ab umbra ibi triticum serito fabam in locis validis non calamitosis serito viciam et faenum graecum quam minime herbosis locis serito siliginem triticum in loco aperto celso ubi sol quam diutissime siet seri oportet lentim in rudecto et rubricoso loco qui herbosus non siet serito hordeum qui locus novus erit aut qui restibilis fieri poterit serito trimestre quo in loco sementim maturam facere non potueris et qui locus restibilis crassitudine fieri poterit serri oportet rapinam et coles rapicii unde fiant et raphanum in loco stercorato bene aut in loco crasso serito quae segetem stercorent stercus columbinum spargere oportet in pratum vel in hortum vel in segetem caprinum ovillum bubulum item ceterum stercus omne sedulo conservato amurcam spargas vel inriges ad arbores circum capita maiora amphoras ad minora urnas cum aquae dimidio addito ablaqueato prius non alte quae mala in segete sint si cariosam terram tractes cicer quod vellitur et quod salsum est eo malum est hordeum faenum graecum ervum haec omnia segetem exsugunt et omnia quae vellentur nucleos in segetem ne indideris quae segetem stercorent fruges lupinum faba vicia stercus unde facias stramenta lupinum paleas fabalia acus frondem iligneam querneam ex segeti vellito ebulum cicutam et circum salicta herbam altam uvamque eam substernito ovibus bubusque frondem putidam partem de nucleis succernito et in lacum coicito eo aquam addito permisceto rutro bene inde lutum circum oleas ablaqueatas addito nucleos conbustos item addito vitis si macra erit sarmenta sua concidito minute et ibidem inarato aut infodito per hiemem lucubratione haec facito ridicas et palos quos pridie in tecto posueris siccos dolato faculas facito stercus egerito nisi intermestri lunaque dimidiata tum ne tangas materiem quam effodies aut praecides abs terra diebus vii proximis quibus luna plena fuerit optime eximetur omnino caveto nequam materiem doles neu caedas neu tangas si potes nisi siccam neu gelidam neu rorulentam frumenta face bis sarias runcesque avenamque destringas de vinea et arboribus putatis sarmenta degere et fascinam face et vitis et ligna in cacuminum ficulna et codicillos domino in acervum conpone fornacem calcariam pedes latam x facito altam pedes xx usque ad pedes tres summam latam redigito si uno praefurnio coques lacunam intus magnam facito uti satis siet ubi cinerem concipiat ne foras sit educendus fornacemque bene struito facito fortax totam fornacem infimam conplectatur si duobus praefurniis coques lacuna nihil opus erit cum cinere eruto opus erit altero praefurnio eruito in altero ignis erit ignem caveto ne intermittas quin semper siet neve noctu neve ullo tempore intermittatur caveto lapidem bonum in fornacem quam candidissimum quam minime varium indito cum fornacem facies fauces praecipites deorsum facito ubi satis foderis tum fornaci locum facito uti quam altissima et quam minime ventosa siet si parum altam fornacem habebis ubi facias latere summam statuito aut caementis cum luto summam extrinsecus oblinito cum ignem subdideris siquam flamma exibit nisi per orbem summum luto oblinito ventus ad praefurnium caveto ne accedat inibi austrum caveto maxime hoc signi erit ubi calx cocta erit summos lapides coctos esse oportebit item infimi lapides cocti cadent et flamma minus fumosa exibit si ligna et virgas non poteris vendere neque lapidem habebis unde calcem coquas de lignis carboreas coquito virgas et sarmenta quae tibi ustioni supererunt in segete conburito ubi conbusseris ibi papaver serito ubi tempestates malae erunt cum opus fieri non poterit stercus in stercilinum egerito bubile ovile cohortem villam bene purgato dolia plumbo vincito vel materie quernea vere sicca alligato si bene sarseris aut bene alligaveris et in rimas medicamentum indideris beneque picaveris quodvis dolium vinarium facere poteris medicamentum in dolium hoc modo facito cerae p i resinae p i sulpuris p c c haec omnia in calicem novum indito eo addito gypsum contritum uti crassitudo fiat quasi emplastrum eo dolia sarcito ubi sarseris qui colorem eundem facias cretae crudae partes duas calcis tertiam conmisceto inde laterculos facito coquito in fornace eum conterito idque inducito per imbrem in villa quaerito quid fieri possit ne cessetur munditias facito cogitato si nihil fiet nihilo minus sumptum futurum per ver haec fieri oportet sulcos et scrobes fieri seminariis vitariis locum verti vites propagari in locis crassis et umectis ulmos ficos poma oleas seri oportet ficos olea mala pira vites inseri oportet luna silenti post meridiem sine vento austro oleas ficos pira mala hoc modo inserito quem ramum insiturus eris praecidito inclinato aliquantum ut aqua defluat cum praecides caveto ne librum convellas sumito tibi surculum durum eum praeacuito salicem graecum discindito argillam vel cretam coaddito harenae paululum et fimum bubulum haec una bene condepsito quam maxime uti lentum fiat capito tibi scissam salicem ea stirpem praecisum circumligato ne liber frangatur ubi id feceris surculum praeacutum inter librum et stirpem artito primoris digitos ii postea capito tibi surculum quod genus inserere voles eum primorem praeacuito oblicum primoris digitos ii surculum aridum quem artiveris eximito eo artito surculum quem inserere voles librum ac librum vorsum facito artito usque adeo quo praeacueris idem alterum surculum tertium quartum facito quot genera voles tot indito salicem graecam amplius circumligato luto depsto stirpem oblinito digitos crassum tres insuper lingua bubula obtegito si pluat ne aqua in librum permanet eam linguam insuper libro alligato ne cadat postea stramentis circumdato alligatoque ne gelus noceat vitis insitio una est per ver altera est cum uva floret ea optuma est pirorum ac malorum insitio per ver et per solstitium dies l et per vindemiam oleae et ficorum insitio est per ver vitem sic inserito praecidito quam inseres eam mediam diffindito per medullam eo surculos praeacutos artito quos inseres medullam cum medulla conponito altera insitio est si vitis vitem continget utriusque vitem teneram praeacuito obliquo inter sese medullam cum medulla libro conligato tertia insitio est terebra vitem quam inseres pertundito eo duos suculos vitigineos quod genus esse voles insectos obliquos artito ad medullam facito iis medullam cum medulla coniungas artitoque ea qua terebraveris alterum ex altera parte eos surculos facito sint longi pedes binos eos in terram demittito replicatoque ad vitis caput medias vitis vinclis in terram defigito terraque operito haec omnia luto depsto oblinito alligato integitoque ad eundem modum tamquam oleas ficos et oleas altero modo quod genus aut ficum aut oleam esse voles inde librum scalptro eximito alterum librum cum gemma de eo fico quod genus esse voles eximito adponito in eum locum unde exicaveris in alterum genus facitoque uti conveniat librum longum facito digitos iii s latum digitos iii ad eundem modum oblinito integito uti cetera sulcos si locus aquosus erit alveatos esse oportet latos summos pedes tres altos pedes quattuor infimum latum p i et palmum eos lapide consternito si lapis non erit perticis saligneis viridibus controversus conlatis consternito si pertica non erit sarmentis conligatis postea scrobes facito altos p iii s latos p iiii et facito de scrobe aqua in sulcum defluat ita oleas serito vitibus sulcos et propagines ne minus p ii s quoquo versus facito si voles vinea cito crescat et olea quam severis semel in mense sulcos et circum capita oleaginea quot mensibus usque donec trimae erunt fodere oportet eodem modo ceteras arbores procurato olivetum diebus xv ante aequinoctium vernum incipito putare ex eo die dies xlv recte putabis id hoc modo putato qua locus recte ferax erit quae arida erunt et siquid ventus interfregerit ea omnia eximito qua locus ferax non erit id plus concidito aratoque bene enodato stripesque levis facito taleas oleagineas quas in scrobe saturis eris tripedaneas decidito diligenterque tractato ne liber laboret cum dolabis aut secabis quas in seminario saturus eris pedalis facito eas sic inserito locus bipalio subactus siet beneque terra tenera siet beneque glittus siet cum taleam demittes pede taleam opprimito si parum descendet malleo aut mateola adigito cavetoque ne librum scindas cum adiges palo prius locum ne feceris quo taleam demittas si ita severis uti stet talea melius vivet taleae ubi trimae sunt tum denique maturae sunt ubi liber sese vertet si in scrobibus aut in sulcis seres ternas taleas ponito easque divaricato supra terram ne plus iiii digitos transvorsos emineant vel oculos serito seminarium ad hunc modum facito locum quam optimum et apertissimum et stercorosissimum poteris et quam simillimum genus terrae eae ubi semina positurus eris et uti ne nimis longe semina ex seminario ferantur eum locum bipalio vertito delapidato circumque saepito bene et in ordine serito in sesquipedem quoquo vorsum taleam demittito opprimitoque pede si parum deprimere poteris malleo aut mateola adigito digitum supra terram facito semina emineant fimoque bubulo summam taleam oblinito signumque aput taleam adponito crebroque sarito si voles cito semina crescant ad eundem modum alia semina serito harundinem sic serito ternos pedes oculos disponito vitiarium eodem modo facito seritoque ubi vitis bima erit resicato ubi trima erit eximito si pecus pascetur ubi vitem serere voles ter prius resicato quam in arborem ponas ubi v nodos veteres habebit tum ad arborem ponito quotannis porrinam serito quotannis habebis quo eximas pomarium seminarium ad eundem modum atque oleagineum facito suum quidquid genus talearum serito semen cupressi ubi seres bipalio vertito vere primo serito porcas pedes quinos latas facito eo stercus minutum addito consarito glebasque conminuito porcam planam facito paulum concavam tum semen serito crebrum tamquam linum eo terram cribro incernito altam digitum transversum eam terram tabula aut pedibus conplanato furcas circum offigito eo perticas intendito eo sarmenta aut cratis ficarias inponito quae frigus defendant et solem uti subtus homo ambulare possit facito crebro runcato simul herbae inceperint nasci eximito nam si herbam duram velles cupressos simul evelles vineam veterem si in alium locum transferre voles dumtaxat brachium crassam licebit primum deputato binas gemmas ne amplius relinquito ex radicibus bene exfodito usque radices persequito et caveto ne radices saucies ita uti fuerit ponito in scrobe aut in sulco operitoque et bene occulcato eodemque modo vineam statuito alligato flexatoque uti fuerit crebroque fodito prata primo vere stercorato luna silenti quae inrigiva non erunt ubi favonius flare coeperit cum prata defendes depurgato herbasque malas omnis radicitus effodito ubi vineam deputaveris acervum lignorum virgarumque facito ficos interputato et in vinea ficos subradito alte ne eas vitis scandat seminaria facito et vetera resarcito haec facito antequam vineam fodere incipias ubi daps profanata comestaque erit verno arare incipito ea loca primum arato quae siccissima erunt et quae crassissima et aquosissima erunt ea postremum arato dum ne prius obdurescant propagatio pomorum aliarum arborum ab arbore abs terra pulli qui nascentur eos in terram deprimito extollitoque primorem partem uti radicem capiat inde biennio post effodito seritoque ficum oleam malum punicum cotoneum aliaque mala omnia laurum murtum nuces praenestinas platanum haec omnia a capite propagari eximique serique eodem modo oportet quae diligentius propagari voles in aullas aut in qualos pertusos propagari oportet et cum iis in scrobem deferri oportet in arboribus uti radices capiant calicem pertundito per fundum aut qualum ramum quem radicem capere voles traicito eum qualum aut calicem terra inpleto calcatoque bene in arbore relinquito ubi bimum fuerit ramum sub qualo praecidito qualum incidito ex ima parte perpetuum sive calix erit conquassato cum eo qualo aut calice in scrobem ponito eodem modo vitem facito eam anno post praecidito seritoque cum qualo hoc modo quod genus vis propagabis faenum ubi tempus erit secato cavetoque ne sero seces priusquam semen maturum siet secato et quod optimum faenum erit seorsum condito per ver cum arabunt antequam ocinum des quod edint boves bubus pabulum hoc modo parari darique oportet ubi sementim patraveris glandem parari legique oportet et in aquam conici inde semodios singulis bubus in dies dari oportet et si non laborabunt pascantur satius erit aut modium vinaceorum quos in dolium condideris interdiu pascito noctu faeni p xxv uni bovi dato si faenum non erit frondem iligneam et hederaciam dato paleas triticeas et hordeaceas acus fabaginum de vicia vel de lupino item de ceteris frugibus omnia condito cum stramenta condes quae herbosissima erunt in tecto condito et sale spargito deinde ea pro faeno dato ubi verno dare coeperis modium glandis aut vinaceorum dato aut modium lupini macerati et faeni p xv ubi ocinum tempestivum erit dato primum manibus carpito id renascetur quod falcula secueris non renascetur usque ocinum dato donec arescat ita temperato postea viciam dato postea panicum frondem ulmeam dato si populneam habebis admisceto ut ulmeae satis siet ubi ulmeam non habebis querneam aut ficulneam dato nihil est quod magis expediat quam boves bene curare boves nisi per hiemem cum non arabunt pasci non oportet nam viride cum edunt semper id exspectant et fiscellas habere oportet ne herbam sectentur cum arabunt ligna domino in tabulato condito codicillos oleagineos radices in acervo sub dio metas facito familiae cibaria qui opus facient per hiemem tritici modios iiii per aestatem modios iiii s vilico vilicae epistatae opilioni modios iii compeditis per hiemem panis p iiii ubi vineam fodere coeperint panis p v usque adeo dum ficos esse coeperint deinde ad p iiii redito vinum familiae ubi vindemia facta erit loram bibant menses tres mense quarto heminas in dies id est in mense congios ii s mense quinto sexto septimo octavo in dies sextarios id est in mense congios quinque nono decimo undecimo duodecimo in dies heminas ternas id est amphoram hoc amplius saturnalibus et compitalibus in singulos homines gongios iii s summa vini in homines singulos inter annum q vii conpeditis uti quidquid operis facient pro portione addito eos non est nimium in annos singulos vini q x ebibere pulmentarium familiae oleae caducae quam plurimum condito postea oleas tempestivas unde minimum olei fieri poterit eas condito parcito uti quam diutissime durent ubi oleae comesae erunt hallacem et acetum dato oleum dato in menses unicuique s i salis unicuique in anno modium satis est vestimenta familiae tunicam p iii s saga alternis annis quotiens cuique tunicam aut sagum dabis prius veterem accipito unde centones fiant sculponias bonas alternis annis dare oportet bubus cibaria annua in iuga singula lupini modios centum viginti aut glandis modios ccxl faeni pondo dxx ocini fabae m xx viciae m xxx praeterea granatui videto satis viciae seras pabulum cum seres mulas sationes facito quid est agrum bene colere bene arare quid secundum arare quid tertium stercorare qui oletum saepissime et altissime miscebit is tenuissimas radices exarabit si male arabit radices susum abibunt crassiores fient et in radices vires oleae abibunt agrum frumentarium cum ares bene et tempestivo ares sulco vario ne ares cetera cultura est multum sarire et diligenter eximere semina et per tempus radices quam plurimas cum terra ferre ubi radices bene operueris calcare bene ne aqua noceat siquis quaeret quod tempus oleae serendae siet agro sicco per sementim agro laeto per ver quot iuga boverum mulorum asinorum habebis totidem plostra esse oportet funem torculum esse oportet extentum pedes lv funem loreum in plostrum p lx lora retinacula longa p xxvi subiugia in plostrum p xiix funiculum p xv in aratrum subiugia lora p xvi funiculum p viii olea ubi matura erit quam primum cogi oportet quam minimum in terra et in tabulato esse oportet in terra et in tabulato putescit leguli volunt uti olea caduca quam plurimum sit quo plus legatur factores ut in tabulato diu sit ut fracida sit quo facilius efficiant nolito credere oleum in tabulato posse crescere quam citissime conficies tam maxime expediet et totidem modiis collecta et plus olei efficiet et melius olea quae diu fuerit in terra aut in tabulato inde olei minus fiet et deterius oleum si poteris bis in die depleto nam oleum quam diutissime in amurca et in fracibus erit tam taeterrimum erit oleum viride sic facito oleam quam primum ex terra tollito si inquinata erit lavito a foliis et stercore purgato postridie aut post diem tertium quam lecta erit facito olea ubi nigra erit stringito quam acerbissima olea oleum facies tam oleum optimum erit domino de matura olea oleum fieri maxime expediet si gelicidia erunt cum oleam coges triduum atque quatriduum post oleum facito eam oleam si voles sale spargito quam calidissimum torcularium et cellam habeto custodis et capulatoris officia servet diligenter cellam et torcularium caveat quam minimum in torcularium et in cellam introeatur quam mundissime purissimeque fiat vaso aheneo neque nucleis ad oleum ne utatur nam si utetur oleum male sapiet cortinam plumbeam in lacum ponito quo oleum fluat ubi factores vectibus prement continuo copulator conca oleum quam diligentissime poterit ne cesset amurcam caveat ne tollat oleum in labrum primum indito inde in alterum doleum indito de iis labris fraces amurcamque semper subtrahito cum oleum sustuleris de cortina amurcam deorito item custodis officia qui in torculario erunt vasa pura habeant curentque uti olea bene perficiatur beneque siccetur ligna in torculario ne caedant oleum frequenter capiant factoribus det in singulos factus olei sextarios et in lucernam quod opus siet fraces cotidie reiciat amurcam conmutet usque adeo donec in lacum qui in cella est postremum pervenerit fiscinas spongia effingat cotidie oleo locum conmutet donec in dolium pervenerit in torculario et in cella caveat diligenter nequid olei subripiatur ubi vindemia et oletas facta erit prela extollito funes torculos melipontos subductarios in carnario aut in prelo suspendito orbes fibulas vectes scutulas fiscinas corbulas quala scalas patibula omnia quis usus erit in suo quidque loco reponito dolia olearia sic inbuito amurca inpleto dies vii facito ut amurcam cotidie suppleas postea amurcam eximito et afarcito ubi arebit cummim pridie in aquam infundito eam postridie diluito postea dolium calfacito minus quam si picare velis tepeat satis est lenibus lignis facito calescat ubi temperate tepebit tum cummim indito postea linito si recte leveris in dolium quinquagenarium cummim p iiii satis erit bubus medicamentum si morbum metues sanis dato salis micas tres folia laurea iii porri fibras iii ulpici spicas iii alii spicas iii turis grana tria herbae sabinae plantas tres rutae folia tria vitis albae caules iii fabulos albos iii carbones vivos iii vini s iii haec omnia sublimiter legi teri darique oportet ieiunus siet qui dabit per triduum de ea potione uni cuique bovi dato ita dividito cum ter uni cuique dederis omnem absumas bosque ipsus et qui dabit facito ut uterque sublimiter stent vaso ligneo dato bos si aegrotare coeperit dato continuo ei unum ovum gallinaceum crudum integrum facito devoret postridie caput ulpici conterito cum hemina vini facitoque ebibat sublimiter terat et vaso ligneo det bosque ipsus et qui dabit sublimiter stet ieiunus ieiuno bovi dato boves ne pedes subterant priusquam in viam quoquam ages pice liquida cornua infima unguito ubi uvae variae coeperint fieri bubus medicamentum dato quotannis uti valeant pellem anguinam ubi videris tollito et condito ne quaeras cum opus siet eam pellem et far et salem et serpullum haec omnia una conterito cum vino dato bubus bibant omnibus per aestatem boves aquam bonam et liquidam bibant semper curato ut valeant refert panem depsticium sic facito manus mortariumque bene lavato farinam in mortarium indito aquae paulatim addito subigitoque pulchre ubi bene subegeris defingito coquitoque sub testu libum hoc modo facito casei p ii bene disterat in mortario ubi bene distriverit farinae siligineae libram aut si voles tenerius esse selibram similaginis eodem indito permiscetoque cum caseo bene ovum unum addito et una permisceto bene inde panem facito folia subdito in foco caldo sub testu coquito leniter placentam sic facito farinae siligineae l ii unde solum facias in tracta farinae l iiii et alicae primae l ii alicam in aquam infundito ubi bene mollis erit in mortarium purum indito siccatoque bene deinde manibus depsito ubi bene subactum erit farinae l iiii paulatim addito id utrumque tracta facito in qualo ubi arescant conponito ubi arebunt conponito puriter cum facies singula tracta ubi depsueris panno oleo uncto tangito et circumtergeto ungitoque ubi tracta erunt focum ubi coquas calfacito bene et testum postea farinae l ii conspargito condepsitoque inde facito solum tenue casei ovilli p xiiii ne acidum et bene recens in aquam indito ibi macerato aquam ter mutato inde eximito siccatoque bene paulatim manibus siccum bene in mortarium inponito ubi omne caseum bene siccaveris in mortarium purum manibus condepsito conminuitoque quam maxime deinde cribrum farinarium purum sumito caseumque per cribrum facito transeat in mortarium postea indito mellis boni p iiii s id una bene conmisceto cum caseo postea in tabula pura quae pateat p i ibi balteum ponito folia laurea uncta supponito placentam fingito tracta singula in totum solum primum ponito deinde de mortario tracta linito tracta addito singulatim item linito usque adeo donec omne caseum cum melle abusus eris in summum tracta singula indito postea solum contrahito ornatoque focum de ve primo temperatoque tunc placentam inponito testo caldo operito pruna insuper et circum operito aperito dum inspicias bis aut ter ubi cocta erit eximito et melle unguito haec erit placenta semodialis spiram sic facito quantum voles pro ratione ita uti placenta fit eadem omnia facito nisi alio modo fingito in solo tracta cum melle oblinito bene inde tamquam restim tractes facito ita inponito in solo simplicibus conpleto bene arte cetera omnia quasi placentam facias facito coquitoque scriblitam sic facito in balteo tractis caseo ad eundem modum facito uti placentam sine melle globos sic facito caseum cum alica ad eundem modum misceto inde quantos voles facere facito in ahenum caldum unguen indito singulos aut binos coquito versatoque crebro duabus rudibus coctos eximito eos melle unguito papaver infriato ita ponito encytum ad eundem modum facito uti globos nisi calicem pertusum cavum habeat ita in unguen caldum fundito honestum quasi spiram facito idque duabus rudibus vorsato praestatoque item unguito coloratoque caldum ne nimium id cum melle aut cum mulso adponito erneum sic facito tamquam placentam eadem omnia indito quae in placentam id permisceto in alveo id indito in irneam fictilem eam demittito in aulam aheneam aquae calidae plenam ita coquito ad ignem ubi coctum erit irneam confringito ita ponito spaeritam sic facito ita uti spiram nisi sic fingito de tractis caseo melle spaeras pugnum altas facito eas in solo conponito densas eodem modo conponito atque spiram itemque coquito votum pro bubus uti valeant sic facito marti silvano in silva interdius in capita singula boum votum facito farris l iii et lardi p iiii s et pulpae p iiii s visi s iii id in unum vas liceto coicere et vinum item in unum vas liceto coicere eam rem divinam vel servus vel liber licebit faciat ubi res divina facta erit statim ibidem consumito mulier ad eam rem divinam ne adsit neve videat quo modo fiat hoc votum in annos singulos si voles licebit vovere savillum hoc modo facito farinae selibram casei p ii s una conmisceto quasi libum mellis p et ovum unum catinum fictile oleo unguito ubi omnia bene conmiscueris in catinum indito catinum testo operito videto ut bene percoquas medium ubi altissimum erit ubi coctum erit catinum eximito papaver infriato sub testum subde paulisper postea eximito ita pone cum catillo et lingula pultem punicam sic coquito libram alicae in aquam indito facito uti bene madeat id infundito in alveum purum eo casei recentis p iii mellis p s ovum unum omnia una permisceto bene ita insipito in aulam novam graneam triticeam sic facito selibram tritici puri in mortarium purum indat lavet bene corticemque deterat bene eluatque bene postea in aulam indat et aquam puram cocatque ubi coctum erit lacte addat paulatim usque adeo donec cremor crassus erit factus amulum sic facito siliginem purgato bene postea in alvum indat eo addat aquam bis in die die decimo aquam exsiccato exurgeto bene in alveo puro misceto bene facito tamquam faex fiat id in linteum novum indito exprimito cremorem in patinam novam aut in mortarium id omne ita facito et refricato denuo eam patinam in sole ponito arescat ubi arebit in aulam novam indito inde facito cum lacte coquat salem candidum sic facito amphoram defracto collo puram inpleto aquae purae in sole ponito ibi fiscellam cum sale populari suspendito et quassato suppletoque identidem id aliquotiens in die cotidie facito usque adeo donec sal desiverit tabescere biduum id signi erit menam aridam vel ovum demittito si natabit ea muries erit vel carnem vel caseos vel salsamenta quo condas eam muriam in labella vel in patinas in sole ponito usque adeo in sole habeto donec concreverit inde flos salis fiet ubi nubilabitur et noctu sub tecto ponito cotidie cum sol erit in sole ponito gallinas et anseres sic farcito gallinas teneras quae primum parient concludat polline vel farina hordeacia consparsa turundas faciat eas in aquam intingat in os indat paulatim cotidie addat ex gula consideret quod satis sit bis in die farciat et meridie bibere dato ne plus aqua sita siet horam unam eodem modo anserem alito nisi prius dato bibere et bis in die bis escam palumbum recentem sic farcito ubi prensus erit ei fabam coctam tostam primum dato ex ore in eius os inflato item aquam hoc dies vii facito postea fabam fresam puram et far purum facito et fabae tertia pars ut infervescat tum far insipiat puriter facito et coquito bene id ubi excluseris depsito bene oleo manum unguito primum pusillum postea magis depses oleo tangito depsitoque dum poterit facere turundas ex aqua dato escam temperato aream sic facito locum ubi facies confodito postea amurca conspargito bene sinitoque conbibat postea conminuito glebas bene deinde coaequato et paviculis verberato postea denuo amurca conspargito sinitoque arescat si ita feceris neque formicae nocebunt neque herbae nascentur frumento ne noceat curculio neu mures tangant lutum de amurca facito palearum paulum addito sinito macerescant bene et subigito bene eo granarium totum oblinito crasso luto postea conspargito amurca omne quod lutaveris ubi aruerit eo frumentum refrigeratum condito curculio non nocebit olea si fructum non feret ablaqueato postea stramenta circumponito postea amurcam cum aqua conmisceto aequas partes deinde ad oleam circumfundito ad arborem maxumam urnam conmixti sat est ad minores arbores pro ratione indito et idem hoc si facies ad arbores feraces eae quoque meliores fient ad eas stramenta ne addideris fici uti grossos teneant facito omnia quo modo oleae et hoc amplius cum ver adpetet terram adaggerato bene si ita feceris et grossi non cadent et fici scabrae non fient et multo feraciores erunt convolvolus in vinia ne siet amurcam condito puram bene facito in vas aheneum indito congios ii postea igni leni coquito rudicula agitato crebro usque adeo dum fiat tam crassum quam mel postea sumito bituminis tertiarium et sulpuris quartarium conterito in mortario seorsum utrumque postea infriato quam minutissime in amurcam caldam et simul rudicula misceto et denuo coquito sub dio caelo nam si in tecto coquas cum bitumen et sulpur additum est excandescet ubi erit tam crassum quam viscum sinito frigescat hoc vitem circum caput et sub brachia unguito convolvus non nascetur oves ne scabrae fiant amurcam condito puram bene facito aquam in qua lupinus deferverit et faecem de vino bono inter se omnia conmisceto pariter postea cum detonderis unguito totas sinito biduum aut triduum consudent deinde lavito in mari si aquam marinam non habebis facito aquam salsam ea lavito si haec sic feceris neque scabrae fient et lanae plus et meliorem habebunt et ricini non erunt molesti eodem in omnes quadripedes utito si scabrae erunt amurca decocta axem unguito et lora et calciamenta et coria omnia meliora facies vestimenta ne tiniae tangant amurcam decoquito ad dimidium ea unguito fundum arcae et extrinsecus et pedes et angulos ubi ea adaruerit vestimenta condito si ita feceris tiniae non nocebunt et item ligneam supellectilem omnem si ungues non putescet et cum ea terseris splendidior fiet item ahenea omnia unguito sed prius extergeto bene postea cum unxeris cum uti voles extergeto splendidior erit et aerugo non erit molesta fici aridae si voles uti integrae sint in vas fictile condito id amurca decocta unguito oleum si in metretam novam inditurus eris amurca ita uti est cruda prius conluito agitatoque diu ut bene conbibat id si feceris metreta oleum non bibet et oleum melius faciet et ipsa metreta firmior erit virgas murteas si voles cum bacis servare et item aliud genus quod vis et si ramos ficulneos voles cum foliis inter se alligato fasciculos facito eos in amurcam demittito supra stet amurca facito sed ea quae demissurus eris sumito paulo acerbiora vas quo condideris oblinito plane si bovem aut aliam quamvis quadrupedem serpens momorderit melanthi acetabulum quod medici vocant zmurnaeum conterito in vini veteris hemina id per nares indito et ad ipsum morsum stercus suillum apponito et idem hoc si usus evenerit homini facito boves uti valeant et curati bene sint et qui fastidient cibum uti magis cupide adpetant pabulum quod dabis amurca spargito primo pabulum dum consuescant postea magis et dato rarenter bibere conmixtam cum aqua aequabiliter quarto quinto quoque die hoc sic facies ita boves et corpore curatiores erunt et morbus aberit vinum familiae per hiemem qui utatur musti q x in dolium indito aceti acris q ii eodem infundito sapae q ii aquae dulcis q l haec rude misceto ter in die dies quinque continuos eo addito aquae marinae veteris sextarios lxiiii et operculum in dolium inponito et oblinito post dies x hoc vinum durabit tibi usque ad solstitium siquid superfuerit post solstitium acetum acerrimum et pulcherrimum erit qui ager longe a mari aderit ibi vinum graecum sic facito musti q xx in aheneum aut plumbeum infundito ignem subdito ubi bullabit vinum ignem subducito ubi id vinum refrixerit in dolium quadragenarium infundito seorsum vas aquae dulcis q i infundito salis m i sinito muriam fieri ubi muria facta erit eodem in dolium infundito schoenum et calamum in pila contundito quod satis siet sextarium unum eodem in dolium infundito ut odoratum siet post dies xxx dolium oblinito ad ver diffundito in amphoras biennium in sole sinito positum esse deinde in tectum conferto hoc vinum deterius non erit quam coum aquae marinae concinnatio aquae marinae q i ex alto sumito quo aqua dulcis non accedit sesquilibram salis frigito eodem indito et rude misceto usque adeo donec ovum gallinaceum coctum natabit desinito miscere eodem vini veteris vel aminnii vel miscelli albi congios ii infundito misceto probe postea vas picatum confundito et oblinito siquid plus voles aquae marinae concinnare pro portione ea omnia facito quo labra doliorum circumlinas ut bene odorata sint et nequid viti in vinum accedat sapae congios vi quam optimae infundito in aheneum aut in plumbeum et iris aridae contusae heminam et sertam campanicam p v bene odoratam una cum iri contundas quam minutissime per cribrum cernas et una cum sapa coquas sarmentis et levi flamma commoveto videto ne aduras usque coquito dum dimidium excoquas ubi refrixerit confundito in vas picatum bene odoratum et oblinito et utito in labra doliorum vinum si voles experiri duraturum sit necne polentam grandem dimidium acetabuli in caliculum novum indito et vini sextarium de eo vino quod voles experiri eodem infundito et inponito in carbones facito bis aut ter inferveat tum id percolato polentam abicito vinum ponito sub dio postridie mane gustato si id sapiet quod in dolio est scito duraturum si subacidum erit non durabit vinum asperum quod erit lene et suave si voles facere sic facito de ervo farinam facito libras iiii et vini cyathos iiii conspargito sapa postea facito laterculos sinito conbibant noctem et diem postea conmisceto cum eo vino in dolio et oblinito post dies lx id vinum erit lene et suave et bono colore et bene odoratum odorem deteriorem demere vino testam de tegula crassam puram calfacito in igni bene ubi calebit eam picato resticula alligato testam demittito in dolium infimum leniter sinito biduum oblitum dolium si demptus erit odor deterior id optime si non saepius facito usque dum odorem malum dempseris si voles scire in vinum aqua addita sit necne vasculum facito de materia hederacia vinum id quod putabis aquam habere eo demittito si habebit aquam vinum effluet aqua manebit nam non continet vinum vas hederaceum vinum coum si voles facere aquam ex alto marinam sumito mari tranquillo cum ventus non erit dies lxx ante vindemiam quo aqua dulcis non perveniet ubi hauseris de mari in dolium infundito nolito inplere quadrantalibus quinque minus sit quam plenum operculum inponito relinquito qua interspiret ubi dies xxx praeterierint transfundito in alterum dolium puriter et leniter relinquito in imo quod desiderit post dies xx in alterum dolium item transfundito ita relinquito usque ad vindemiam unde vinum coum facere voles uvas relinquito in vinea sinito bene coquantur et ubi pluerit et siccaverit tum deligito et ponito in sole biduum aut triduum sub dio si pluviae non erunt si pluvia erit in tecto cratibus conponito et siqua acina corrupta erunt depurgato tum sumito aquam marinam q s s e in dolium quinquagenarium infundito aquae marinae q x tum acina de uvis miscellis decarpito de scopione in idem dolium usque dum inpleveris manu conprimito acina ut conbibant aquam marinam ubi inpleveris dolium operculo operito relinquito qua interspiret ubi triduum praeterierit eximito de dolio et calcato in torculario et id vinum condito in dolia lauta et pura et sicca ut odoratum bene sit sic facito sumito testam picatam eo prunam lenem indito suffito serta et schoeno et palma quam habent unguentarii ponito in dolio et operito ne odor exeat antequam vinum indas hoc facito pridie quam vinum infundere voles de lacu quam primum vinum in dolia indito sinito dies xv operta antequam oblinas relinquito qua interspiret postea oblinito post dies xl diffundito in amphoras et addito in singulas amphoras sapae sextarium unum amphoras nolito inplere nimium ansarum infimarum fini et amphoras in sole ponito ubi herba non siet et amphoras operito ne aqua accedat et ne plus quadriennium in sole siveris post quadriennium in cuneum conponito et instipato vinum si voles concinnare ut alvum bonam faciat secundum vindemiam ubi vites ablaqueantur quantum putabis ei rei satis esse vini tot vites ablaqueato et signato earum radices circumsecato et purgato veratri atri radices contundito in pila eas radices dato circum vitem et stercus vetus et cinerem veterem et duas partes terrae circumdato radices vitis terram insuper inicito hoc vinum seorsum legito si voles servare in vetustatem ad alvum movendam servato ne conmisceas cum etero vino de eo vino cyathum sumito et misceto aqua et bibito ante cenam sine periculo alvum movebit in vinum mustum veratri atri manipulum coicito in amphoram ubi satis efferverit de vino manipulum eicito id vinum servato ad alvum movendam vinum ad alvum movendam concinnare vites cum ablaqueabuntur signato rubrica ne admisceas cum cetero vino tris fasciculos veratri atri circumponito circum radices et terram insuper inicito per vindemiam de iis vitibus quod delegeris seorsum servato cyathum in ceteram potionem indito alvum movebit et postridie pepurgabit sine periculo lentim quo modo servare oporteat laserpicium aceto diluito permisceto lentim aceto laserpiciato et ponito in sole postea lentim oleo perfricato sinito arescat ita integra servabitur recte oleae albae quo modo condiantur antequam nigrae fiant contundantur et in aquam deiciantur crebro aquam mutet deinde ubi satis maceratae erunt exprimat et in acetum coiciat et oleum addat salis selibram in modium olearum feniculum et lentiscum seorsum condat in acetum si una admiscere voles cito utito in orculam calcato manibus siccis cum uti voles sumito oleam albam quam secundum vindemiam uti voles sic condito musti tantumdem addito quantum aceti cetera item condito ita uti supra scriptum est epityrum album nigrum variumque sic facito ex oleis albis nigris variisque nucleos eicito sic condito concidito ipsas addito oleum acetum coriandrum cuminum feniculum rutam mentam in orcuam condito oleum supra siet ita utito mustum si voles totum annum habere in amphoram mustum indito et corticem oppicato demittito in piscinam post dies xxx eximito totum annum mustum erit mustaceos sic facito farinae siligneae modium unum musto conspargito anesum cuminum adipis p ii casei libram et de virga lauri deradito eodem addito et ubi definxeris lauri folia subtus addito cum coques vinum concinnare si lotium difficilius transibit capreidam vel iunipirum contundito in pila libram indito in duobus congiis vini veteris in vase aheneo vel in plumbeo defervefacito ubi refrixerit in lagonam indito id mane ieiunus sumito cyathum proderit vinum ad isc h iacos sic facito de iunipiro materiem semipedem crassam concidito minutim eam infervefacito cum congio vini veteris ubi refrixerit in lagonam confundito et postea id utito cyathum mane ieiunus proderit canes interdiu clausos esse oportet ut noctu acriores et vigilantiores sint vinum murteum sic facito murtam nigram arfacito in umbra ubi iam passa erit servato ad vindemiam in urnam musti contundito murtae semodium id oblinito id est ad alvum crudam et ad lateris dolorem et ad coeliacum ad tormina et si alvus non consistet et si taeniae et lumbrici molesti erunt xxx mala punica acerba sumito contundito indito in urceum et vini nigri austeri congios iii vas oblinito post dies xxx aperito et utito ieiunus heminam bibito ad dyspepsiam et stranguriam mederi malum punicum ubi florebit conligito tris minas in amphoram infundito vini q i veteris addito et feniculi radicem puram contusam minam oblinito amphoram et post dies xxx aperito et utito ubi voles cibum concoquere et lotium facere hinc bibito quantum voles sine periculo idem vinum taenias perpurgat et lumbricos si sic concinnes incenatum iubeto esse postridie turis drachmam unam conterito et mel coctum drachmam unam et vini sextarium origaniti dato ieiuno et puero pro aetate triobolum et vini hemina supra pilam inscendat et saliat decies et deambulet habitationem delutare terram quam maxime cretosam vel rubricosam eo amurcam infundito paleas indito sinito quadriduum fracescat ubi bene fracuerit rutro concidito ubi concideris delutato ita neque aspergo nocebit neque mures cava facient neque herba nascetur neque lutamenta scindent se aream ubi frumentum teratur sic facito confodiatur minute terra amurca bene conspargatur et conbibat quam plurimum conminuito terram et cylindro aut pavicula coaequato ubi coaequata erit neque formicae molestae erunt et cum pluerit lutum non erit codicillos oleagineos et cetera ligna amurca cruda perspargito et in sole ponito perbibant bene ita neque fumosa erunt et ardebunt bene piro florente dapem pro bubus facito postea verno arare incipito ea loca primum arato quae rudecta harenosaque erunt postea uti quaeque gravissima et aquosissima erunt ita postremo arato dapem hoc modo fieri oportet iovi dapali culignam vini quantam vis polluceto eo die feriae bubus et bubulcis et qui dapem facient cum pollucere oportebit sic facies iuppiter dapalis quod tibi fieri oportet in domo familia mea culignam vini dapi eius rei ergo macte hac illace dape polluenda esto manus interluito postea vinum sumito iuppiter dapalis macte istace dape polluenda esto macte vino inferio esto vestae si voles dato daps iovi assaria pecuina urna vini iovi caste profanato sua contagione postea dape facta serito milium panicum alium lentim propagatio pomorum ceterarumque arborum arboribus abs terra pulli qui nati erunt eos in terram deprimito extollito uti radicem capere possint inde ubi tempus erit effodito seritoque recte ficum oleam malum punicum mala strutea cotonea aliaque mala omnia laurum cypriam delphicam prunum murtum coniugulum et murtum album et nigrum nuces abellanas praenestinas platanum haec omnia genera a capitibus propagari eximique ad hunc modum oportebit quae diligentius seri voles in calicibus seri oportet in arboribus radices uti capiant calicem pertusum sumito tibi aut quasillum per eum ramulum trasserito eum quasillum terra inpleto caecatoque in arbore relinquito ubi bimum erit ramum tenerum infra praecidito cum quasillo serito eo modo quod vis genus arborum facere poteris uti radices bene habeant item vitem in quasillum propagato terraque bene operito anno post praecidito cum qualo serito priusquam messim facies porcam praecidaneam hoc modo fieri oportet cereri porca praecidanea porco femina priusquam hasce fruges condas far triticum hordeum fabam semen rapicium ture vino iano iovi iunoni praefato priusquam porcum feminam immolabis iano struem c ommoveto sic iane pater te hac strue c ommovenda bonas preces precor uti sies volens propitius mihi liberisque meis domo familiaeque meae fertum iovi c ommoveto et mactato sic iuppiter te hoc ferto obmovendo bonas preces precor uti sies volens propitius mihi liberisque meis domo familiaeque meaemactus hoc ferto postea iano vinum dato sic iane pater uti te strue c ommovenda bonas preces bene precatus sum eiusdem rei ergo macte vino inferio esto postea porcam praecidaneam inmolato ubi exta prosecta erunt iano struem ommoveto mactatoque item uti prius obmoveris iovi fertum obmoveto mactatoque item uti prius feceris item iano vinum dato et iovi vinum dato item uti prius datum ob struem obmovendam et fertum libandum postea cereri exta et vinum dato romae tunicas togas saga centones sculponeas calibus et minturnis cuculliones ferramenta falces palas ligones secures ornamenta murices catellas venafri palas suessae et in lucanis plostra treblae albae romae dolia labra tegulae ex venafro aratra in terram validam romanica bona erunt in terram pullam campanica iuga romanica optima erunt vomeris indutilis optimus erit trapeti pompeis nolae ad rufri maceriam claves clostra romae hamae oleariae urcei aquarii urnae vinariae alia vasa ahenea capuae nolae fiscinae campanicae capuae utiles sunt funes subductarios spartum omne capuae fiscinas romanicas suessae casino optimae erunt romae funem torculum siquis faciet casini l tunnius venafri c mennius l f eo indere oportet coria bona iii nostratia recentia quae depsta sient quam minimum sallis habeant ea depsere et unguere unguine prius oportet tum siccare funem exordiri oportet longum p lxxii toros iii habeat lora in toros singulos viiii lata digitos ii cum tortus erit longus p xlviiii in conmissura abibit p iii rel erit p xlvi ubi extentus erit accedent p v longus erit p li funem torculum extentum longum esse oportet p lv maximis vasis minoribus p li funem loreum in plostrum iustum p lx semifunium p xlv lora retinacula in plostrum p xxxvi ad aratrum p xxvi lora praeductoria p xxvii s subiugia in plostrum lora p xix funiculum p xv in aratrum subiugia lora p xii funiculum p iix trapetos latos maximos p iiii s orbis altos p iii s orbis medios ex lapicaedinis cum eximet crassos pedem et palmum inter miliarium et labrum p i digitos ii labra crassa digitos v secundarium trapetum latum p iiii et palmum inter miliarium et labrum pes unus digitus unus labra crassa digitos v orbis altos p iii et digitos v crassos p i et digitos iii foramen in orbis semipedem quoquo versum facito tertium trapetum latum p iiii inter miliarium et labrum p i labrum digitos v orbis altos p iii digitos iii crassos p i et digitos ii trapetum ubi arvectum erit ubi statues ibi accommodato concinnatoque politionem quo pacto partiario dari oporteat in agro casinate et venafro in loco bono parti octava corbi divicat satis bono septima tertio loco sexta si granum modio dividet parti quinta in venafro ager optimum nona parti corbi dividat si communiter pisunt qua ex parte politori pars est eam partem in pistrinum politor hordeum quinta modio fabam quinta modio dividat vineam curandam partiario bene curet fundum arbustum agrum frumentarium partiario faenum et pabulum quod bubus satis siet qui illic sient cetera omnia pro indiviso boves feriis coniungere licet haec licet facere arvehant ligna fabalia frumentum quod conditurus erit mulis equis asinis feriae nullae nisi si in familia sunt lucum conlucare romano more sic oportet porco piaculo facito sic verba concipito si deus si dea es quoiium illud sacrum est uti tibi ius est porco piaculo facere illiusce sacri coercendi ergo harumque rerum ergo sive ego sive quis iussu meo fecerit uti id recte factum siet eius rei ergo hoc porco piaculo immolando bonas preces precor uti sies volens propitius mihi domo familiaeque meae liberisque meis harumce rerum ergo macte hoc porco piaculo immolando esto si fodere voles altero piaculo eodem modo facito hoc amplius dicito operis faciundi causa dum opus cotidie per partes facito si intermiseris aut feriae publicae aut familiares intercesserint altero piaculo facito agrum lustrare sic oportet impera suovitaurilia circumagi cum divis volentibus quodque bene eveniat mando tibi mani uti illace suovitaurilia fundum agrum terramque meam quota ex parte sive circumagi sive circumferenda censeas uti cures lustrare ianum iovemque vino praefamino sic dicito mars pater te precor quaesoque uti sies volens propitius mihi domo familiaeque nostrae quoius rei ergo agrum terram fundumque meum suovitaurilia circum agi iussi uti tu morbos visos invisosque viduertatem vastitudinemque calamitates intemperiasque prohibessis defendas averruncesque uti tu fruges frumenta vineta virgultaque grandire dueneque evenire siris pastores pecuaque salva servassis duisque duonam salutem valetudinemque mihi domo familiaeque nostrae harunce rerum ergo fundi terrae agrique mei lustrandi lustrique faciundi ergo sic ut dixi macte hisce suovitaurilibus lactentibus immolandis esto mars pater eiusdem rei ergo macte hisce suovitaurilibus lactentibus immolandis esto item cultro facito struem et fertum uti adsiet inde obmoveto ubi porcum inmolabis agnum vitulumque sic oportet eiusdem rei ergo macte hisce suovitaurilibus immolandis esto nominare vetat martem neque agnum vitulumque si minus in omnis litabit sic verba concipito mars pater quod tibi illoc porco neque satisfactum est te hoc porco piaculo vilici officia quae sunt quae dominus praecepit ea omnia quae in fundo fieri oportet quaeque emi pararique oportet quo modoque cibaria vestimenta familiae dari oportet eadem uti curet faciatque moneo dominoque dicto audiens sit hoc amplius quo modo vilicam uti oportet et quo modo eae imperari oportet uti adventu domini quae opus sunt parentur curenturque diligenter vilicae quae sunt officia curato faciat si eam tibi dederit dominus uxorem esto contentus ea te metuat facito ne nimium luxuriosa siet vicinas aliasque mulieres quam minimum utatur neve domum neve ad sese recipiat ad coenam ne quo eat neve ambulatrix siet rem divinam ni faciat neve mandet qui pro ea faciat iniussu domini aut dominae scito dominum pro tota familia rem divinam facere munda siet villam conversam mundeque habeat focum purum circumversum cotidie priusquam cubitum eat habeat kal idibus nonis festus dies cum erit coronam in focum indat per eosdemque dies lari familiari pro copia supplicet cibum tibi et familiae curet uti coctum habeat gallinas multas et ova uti habeat pira arida sorba ficos uvas passas sorba in sapa et piras et uvas in doliis et mala struthea uvas in vinaciis et in urceis in terra obrutas et nuces praenestinas recentes in urceo in terra obrutas habeat mala scantiana in doliis et alia quae condi solent et silvatica haec omnia quotannis diligenter uti condita habeat farinam bonam et far suptile sciat facere oleam legendam hoc modo locare oportet oleam cogito recte omnem arbitratu domini aut quem custodem fecerit aut cui olea venierit oleam ne stringito neve verberato iniussu domini aut custodis si adversus ea quis fecerit quod ipse eo die delegerit pro eo nemo solvet neque debebitur qui oleam legerint omnes iuranto ad dominum aut ad custodem sese oleam non subripuisse neque quemquam suo dolo malo ea oletate ex fundo l manli qui eorum non ita iuraverit quod is legerit omne pro eo argentum nemo dabit neque debebitur oeam cogi recte satis dato arbitratu l manli scalae ita uti datae erunt ita reddito nisi quae vetustate fractae erunt si non erunt redditae aequom viri boni arbitratu deducetur siquid redemptoris opera domino damni datum erit resolvito id viri boni arbitratu deducetur legulos quot opus erit praebeto et strictores si non praebuerit quanti conductum erit aut locatum erit deducetur tanto minus debebitur de fundo ligna et oleam ne deportato qui oleam legerit qui deportarit in singulas deportationes ss n ii deducentur neque id debebitur omnem oleam puram metietur modio oleario adsiduos homines l praebeto duas partes strictorum praebeto nequis concedat quo olea legunda et faciunda carius locetur extra quam siquem socium inpraesentiarum dixerit siquis adversum ea fecerit si dominus aut custos volent iurent omnes socii si non ita iuraverint pro ea olea legunda et faciunda nemo dabit neque debebitur ei qui non iuraverit accessiones in m xx cc accedit oleae salsae m v olei puri p viiii in tota oletate aceti q v quod oleae salsae non acceperint dum oleam legent in modios singulos ss v dabuntur oleam faciundam hac lege oportet locare facito recte arbitratu domini aut custodis qui id negotium curabit si sex iugis vasis opus erit facito homines eos dato qui placebunt aut custodi aut quis eam oleam emerit si opus erit trapetis facito si operarii conducti erunt aut facienda locata erit pro eo resolvito aut deducetur oleum ne tangito utendi causa neque furandi causa nisi quod custos dederit aut dominus si sumpserit in singulas sumptiones ss n xl deducentur neque debebitur factores qui oleum fecerint omnes iuranto aut ad dominum aut ad custodem sese de fundo l manli neque alium quemquam suo dolo malo oledum neque oleam subripuisse qui eorum ita non iuraverit quae eius pars erit omne deducetur neque debebitur socium nequem habeto nisi quem dominus iusserit aut custos siquid redemptoris opera domino damni datum erit viri boni arbitratu deducetur si viride oleum opus siet facito accedet oleum et sale suae usioni quod satis siet vasarium vict ii oleam pendentem hac lege venire oportet olea pendens in fundo venafro venibit qui oleam emerit amplius quam quanti emerit omnis pecuniae centesima accedet praeconium praesens ss l et oleum romanici p xx d viridis p cc oleae caducae m l strictivae m x modio oleario mensum dato unguinis p x ponderibus modiisque domini dato frugis primae cotulas duas dies argento ex k nov mensum x oleae legendae faciendae quae locata est et si emptor locarit idibus solvito recte haec dari fierique satisque dari domino aut cui iusserit promittito satisque dato arbitratu domini donicum solutum erit aut ita satis datum erit quae in fundo inlata erunt pigneri sunto nequid eorum de fundo deportato siquid deportaverit domini esto vasa torcula funes scalas trapetos siquid et aliud datum erit salva recte reddito nisi quae vetustate fracta erunt si non reddet aequom solvito si emptor legulis et factoribus qui illic opus fecerint non solverit cui dari oportebit si dominus volet solvat emptor domino debeto et id satis dato proque ea re ita uti s s e item pignori sunto hac lege vinum pendens venire oportet vinaceos inlutos et faecem relinquito locus vinis ad k octob primas dabitur si non ante ea exportaverit dominus vino quid volet faciet cetera lex quae oleae pendenti vinum in doliis hoc modo venire oportet vini in culleos singulos quadragenae et singulae urnae dabuntur quod neque aceat neque muceat id dabitur in triduo proxumo viri boni arbitratu degustato si non ita fecerit vinum pro degustato erit quot dies per dominum mora fuerit quo minus vinum degustet totidem dies emptori procedent vinum accipito ante k ian primas si non ante acceperit dominus vinum admetietur quod admensus erit pro eo resolvito si emptor postularit dominus ius iurandum dabit verum fecisse locus vinis ad k octobres primas dabitur si ante non deportaverit dominus vino quid volet faciet cetera lex quae oleae pendenti qua lege pabulum hibernum venire oporteat qua vendas fini dicito pabulum frui occipito ex kal septembribus prato sicco decedat ubi prius florere coeperit prato inriguo ubi super inferque vicinus permittet tum decedito vel diem certam utrique facito cetero pabulo kal martiis decedito bubus domitis binis cantherio uni cum emptor pascet domino pascere recipitur holeris asparagis lignis aqua itinere actu domini usioni recipitur siquid emptor aut pastores aut pecus emptoris domino damni dederit viri boni arbitratu resolvat siquid dominus aut familia aut pecus emptori damni dederit viri boni arbitratu resolvetur donicum pecuniam solverit aut satisfecerit aut deligarit pecus et familia quae illic erit pigneri sunto siquid de iis rebus controversiae erit romae iudicium fiat fructum ovium hac lege venire oportet in singulas casei p i s dimidium aridum lacte feriis quod mulserit dimidium et praeterea lactis urnam unam hisce legibus agnus diem et noctem qui vixerit in fructum et kal iun emptor fructu decedat si interkalatum erit k mais agnos xxx ne amplius promittat oves quae non pepererint binae pro singulis in fructu cedent ex quo die lanam et agnos vendat menses x ab coactore releget porcos serarios in oves denas singulos pascat conductor duos menses pastorem praebeat donec domino satisfecerit aut solverit pignori esto semen cupressi quo modo legi seri propagarique oporteat et quo pacto cupresseta seri oporteat minius percennius nolanus ad hunc modum monstravit semen cupressi tarentinae per ver legi oportet materiem ubi hordeum flavescit id ubi legeris in sole ponito semen purgato id aridum condito uti aridum expositum siet per ver serito in loco ubi terra tenerrima erit quam pullam vocant ubi aqua propter siet eum locum stercorato primum bene stercore caprino aut ovillo tum vortito bipalio terram cum stercore bene permisceto depurgato ab herba graminibusque bene terram conminuito areas facito pedes latas quaternos subcavas facito uti aquam continere possint inter eas sulcos facito qua herbas de areis purgare possis ubi areae factae erunt semen serito crebrum ita uti linum seri solet eo cribro terram incernito dimidiatum digitum terram altam succernito id bene tabula aut manibus aut pedibus conplanato siquando non pluet uti terra sitiat aquam inrigato leniter in areas si non habebis unde inriges gerito inditoque leniter quotiescumque opus erit facito uti aquam addas si herbae natae erunt facito uti ab herbis purges per aestatem ita uti dictum est fieri oportet et ubi semen satum siet stramentis operiri ubi germinascere coeperit tum demi de scopis virgeis q a m manlii monstraverunt in diebus xxx quibus vinum legeris aliquotiens facito scopas virgeas ulmeas aridas in asserculo alligato eabus latera doliis intrinsecus usque bene perfricato ne faex in lateribus adhaerescat vinum faecatum sic facito fiscinas olearias campanicas duas illae rei habeto eas faecis inpleto sub prelumque subdito exprimitoque vinum emptoribus sine molestia quo modo admetiaris labrum culleare illae rei facito id habeat ad summum ansas iiii uti transferri possitur id imum pertundito ea fistulam subdito uti opturarier recte possit et ad summum qua fini culleum capiet pertundito id in suggestu inter dolia positum habeto uti in culleum de dolio vinum salire possit id inpleto postea obturato per hiemen aquam de agro depelli oportet in monte fossas inciles puras habere oportet prima autumnitate cum pulvis est tum maxime ab aqua periculum est cum pluere incipiet familiam cum ferreis sarculisque exire oportet incilia aperire aquam diducere in vias et curare oportet uti fluat in villa cum pluet circumire oportet sicubi perpluat et signare carbone cum desierit pluere uti tegula mutetur per segetem in frumentis aut in segete aut in fossis sicubi aqua sonstat aut aliquid aquae obstat id emittere patefieri removerique oportet de brassica quod concoquit brassica est quae omnibus holeribus antistat eam esto vel coctam vel crudam crudam si edes in acetum intinguito mirifice concoquit alvum bonam facit lotiumque ad omnes res salubre est si voles in convivio multum bibere cenareque libenter ante cenam esto crudam quantum voles ex aceto et item ubi cenaveris comesto aliqua v folia reddet te quasi nihil ederis bibesque quantum voles alvum si voles deicere superiorem sumito brassicae quae levissima erit p iiii inde facito manipulos aequales tres conligatoque postea ollam statuito cum aqua ubi occipiet fervere paulisper demittito unum manipulum fervere desistet postea ubi occipiet fervere paulisper demittito ad modum dum quinque numeres eximito item facito alterum manipulum item tertium postea conicito contundito item eximito in linteum exurgeto sucum quasi heminam in pocillum fictile eo indito salis micam quasi ervum et cumini fricti tantum quod oleat postea ponito pocillum in sereno noctu qui poturus erit lavet calida bibat aquam mulsam cubet incenatus postea mane bibat sucum deambuletque horas iiii agat negoti siquid habebit ubi libido veniet nausia adprehendet decumbat purgetque sese tantum bilis pituitaeque eiciet uti ipse miretur unde tantum siet postea ubi deorsum versus ibit heminam aut paulo plus bibat si amplius ibit sumito farinae minutae concas duas infriet in aquam paulum bibat constituet verum quibus tormina molesta erunt brassicam in aqua macerare oportet ubi macerata erit coicito in aquam calidam coquito usque donec conmadebit bene aquam defundito postea salem addito et cumini paululum et pollinem polentae eodem addito et oleum postea fervefacito infundito in catinum uti frigescat eo interito quod volet cibi postea edit sed si poterit solam brassicam esse edit et si sine febre erit dato vini atri duri aquatum bibat quam minimum si febris erit aquam id facito cotidie mane nolito multum dare ne pertaedescat uti possit porro libenter esse ad eundem modum viro et mulieri et puero dato nunc de illis quibus aegre lotium it quibusque substillum est sumito brassicam coicito in aquam ferventem coquito paulisper uti subcruda siet postea aquam defundito non omnem eo addito oleum bene et salem et cumini paululum infervefacito paulisper postea inde iusculum frigidum sorbere et ipsam brassicam esse uti quam primum excoquatur cotidie id facito de brassica pythagorea quid in ea boni sit salubritatisque principium te cognoscere oportet quae genera brassicae sint et cuius modi naturam habeant omnia ad salutem temperat conmutatque sese semper cum calore arida simul et umida et dulcis et amara et acris sed quae vocantur septem bona in conmixtura natura omnia haec habet brassica nunc uti cognoscas naturam earum prima est levis quae nominatur ea est grandis latis foliis caule magno validam habet naturam et vim magnam habet altera est crispa apiacon vocatur haec est natura et aspectu bona ad curationem validior est quam quae supra scripta est et item est tertia quae lenis vocatur minutis caulibus tenera et acerrima omnium est istarum tenui suco vehementissima et primum scito de omnibus brassicis nulla est illius modi medicamento ad omnia vulnera tumores eam contritam inponito haec omnia ulcera purgabit sanaque faciet sine dolore eadem tumida concoquit eadem erumpit eadem vulnera putida canceresque purgabit sanosque faciet quod aliud medicamentum facere non potest verum prius quam id inponas aqua calida multa lavato postea bis in die contritam inponito ea omnem putorem adimet cancer ater is olet et saniem spurcam mittit albus purulentus est sed fistulosus et subtus suppurat sub carne in ea vulnera huiusce modi teras brassicam sanum faciet optima est ad huiusce modi vulnus et luxatum siquid est bis die aqua calida foveto brassicam tritam opponito cito sanum faciet bis die id opponito dolores auferet et siquid contusum est erumpet brassicam tritam opponito sanum faciet et siquid in mammis ulceris natum et carcinoma brassicam tritam opponito sanum faciet et si ulcus acrimoniam eius ferre non poterit farinam hordeaceam misceto ita opponito huiusce modi ulcera omnia haec sana faciet quod aliud medicamentum facere non potest neque purgare et puero et puellae si ulcus erit huiusce modi farinam hordeaceam addito et si voles eam consectam lautam siccam sale aceto sparsam esse salubrius nihil est quo libentius edis aceto mulso spargito lautam siccam et rutam coriandrum sectam sale sparsam paulo libentius edes id bene faciet et mali nihil sinet in corpore consistere et alvum bonam faciet hanc mane esse oportet ieiunum et si bilis atra est et si lienes turgent et si cor dolet et si iecur aut pulmones aut praecordia uno verbo omnia sana faciet intro quae dolitabunt eodem silpium inradito bonum est nam venae omnes ubi sufflatae sunt ex cibo non possunt perspirare in toto corpore inde aliqui morbus nascitur ubi ex multo cibo alvus non it pro portione brassica si uteris id ut te moneo nihil istorum usu veniet morbis verum morbum articularium nulla res tam purgat quam brassica cruda si edes concisam et rutam et coriandrum concisam siccam et sirpicium inrasum et brassicam ex aceto oxymeli et sale sparsam haec si uteris omnis articulos poteris experiri nullus sumptus est et si sumptus esset tamen valetudinis causa experires hanc oportet mane ieiunum esse insomnis vel siquis est seniosus hac eadem curatione sanum facies verum assam brassicam et unctam caldam salis paulum dato homini ieiuno quam plurimum ederit tam citissime sanus fiet ex eo morbo tormina quibus molesta erunt sic facito brassicam macerato bene postea in aulam coicito defervefacito bene ubi cocta erit bene aquam defundito eo addito oleum bene et salis paululum et cuminum et pollinem polentae postea ferve bene facito ubi ferverit in catinum indito dato edit si poterit sine pane si non dato panem purum ibidem madefaciat et si febrim non habebit dato vinum atrum bibat cito sanus fiet et hoc siquando usus venerit qui debilis erit haec res sanum facere potest brassicam edit ita uti s s e et hoc amplius lotium conservato eius qui brassicam essitarit id calfacito eo hominem demittito cito sanum facies hac cura expertum hoc est item pueros pusillos si laves eo lotio numquam debiles fient et quibus oculi parum clari sunt eo lotio inunguito plus videbunt si caput aut cervices dolent eo lotio caldo lavito desinent dolere ei si mulier eo lotio locos fovebit numquam miseri fient et fovere sic oportet ubi in scutra fervefeceris sub sellam supponito pertusam eo mulier adsidat operito circum vestimenta eam dato brassica erratica maximam vim habet eam arfacere et conterere oportet bene minutam siquem purgare voles pridie ne cenet mane ieiuno dato brassicam tritam aquae cyathos ii nulla res tam bene purgabit neque elleborum neque scamonium et sine periculo et scito salubrem esse corpori quos diffidas sanos facere facies qui hac purgatione purgatus erit sic eum curato sorbitione liquida hoc per dies septem dato ubi esse volet carnem assam dato si esse non volet dato brassicam coctam et panem et bibat vinum lene dilutum lavet raro utatur unctione qui sic purgatus erit diutina valetudine utetur neque ullus morbus veniet nisi sua culpa et siquis ulcus taetrum vel recens habebit hanc brassicam erraticam aqua spargito opponito sanum facies et si fistula erit turundam intro trudito si turundam non recipiet diluito indito in vesicam eo calamum alligato ita premito in fistulam introeat ea res sanum faciet cito et ad omnia ulcera vetera et nova contritam cum melle opponito sanum faciet et si polypus in naso intro erit brassicam erraticam aridam tritam in manum conicito et ad nasum admoveto ita subducito susum animam quam plurimum poteris in triduo polypus excidet et ubi exciderit tamen aliquot dies idem facito ut radices polypi persanas facias auribus si parum audies terito cum vino brassicam sucum exprimito in aurem intro tepidum instillato cito te intelleges plus audire depetigini spurcae brassicam opponito sanam faciet et ulcus non faciet alvum deicere hoc modo oportet si vis bene tibi deicere sume tibi ollam addito eo aquae sextarios sex et eo addito ungulam de perna si ungulam non habebis addito de perna frustum p s quam minime pingue ubi iam coctum incipit esse eo addito brassicae coliculos duos betae coliculos duos cum radice sua feliculae pullum herbae mercurialis non multum mitulorum l ii piscem capitonem et scorpionem i cochleas sex et lentis pugillum haec omnia decoquito usque ad sextarios iii iuris oleum ne addideris indidem sume tibi sextarium unum tepidum adde vini coi cyathum unum bibe interquiesce deinde iterum eodem modo deinde tertium purgabis te bene et si voles insuper vinum coum mixtum bibere licebit bibas ex iis tot rebus quod scriptum est unum quod eorum vis alvum deicere potest verum ea re tot res sunt uti bene deicias et suave est intertigini remedium in viam cum ibis apsinthi pontici surculum sub anulo habeto luxum siquod est hac cantione sanum fiet harundinem prende tibi viridem p iiii aut quinque longam mediam diffinde et duo homines teneant ad coxendices incipe cantare motas uaeta daries dardares astaries dissunapiter usque dum coeant ferrum insuper iactato ubi coierint et altera alteram tetigerint id manu prehende et dextera sinistra praecide ad luxum aut ad fracturam alliga sanum fiet et tamen cotidie cantato et luxato vel hoc modo huat haut haut istasis tarsis ardannabou dannaustra asparagus quo modo seratur locum subigere oportet bene qui habeat humorem aut loco crasso ubi erit subactus areas facito uti possis dextra sinistraque sarire runcare ne calcetur cum areas deformabis intervallum facito inter areas semipedem latum in omnes partes deinde serito ad lineam palo grana bina aut terna demittito et eodem palo cavum terrae operito deinde supra areas stercus spargito bene serito secundum aequinoctium vernum ubi erit natum herbas crebro purgato cavetoque ne asparagus una cum herba vellatur quo anno severis sum stramentis per hiemem operito ne praeuratur deinde primo vere aperito sarito runcatoque post annum tertium quam severis incendito vere primo deinde ne ante sarueris quam asparagus natus erit ne in sariendo radices laedas tertio aut quarto anno asparagum vellito ab radice nam si defringes stirpes fient et intermorientur usque licebit vellas donicum in semen videbis ire semen maturum fit ad autumnum ita cum sumpseris semen incendito et cum coeperit asparagus nasci sarito et stercorato post annos viii aut novem cum iam est vetus digerito et in quo loco posturus eris terram bene subigito et stercorato deinde fossulas facito quo radices asparagi demittas intervallum sit ne minus pedes singulos inter radices asparagi evellito sed circumfodito ut facile vellere possis caveto ne frangatur stercus ovillum quam plurimum fac ingeras id est optimum ad eam rem aliud stercus herbas creat salsura pernarum ofellae puteolanae pernas sallire sic oportet in dolio aut in seria cum pernas emeris ungulas earum praecidito salis romaniensis moliti in singulas semodios in fundo dolii aut seriae sale sternito deinde pernam ponito cutis deorsum spectet sale obruito totam deinde alteram insuper ponito eodem modo obruito caveto ne caro carnem tangat ita omnes obruito ubi iam omnes conposueris sale insuper obrue ne caro appareat aequale facito ubi iam dies quinque in sale fuerint eximito omnis cum suo sale quae tum summae fuerint imas facito eodemque modo obruito et conponito post dies omnino xii pernas eximito et salem omnem detergeto et suspendito in vento biduum die tertio extergeto spongea bene perunguito oleo suspendito in fumo biduum tertio die demito perunguito oleo et aceto conmixto suspendito in carnario nec tinia nec vermes tangent