c plinii natvralis historiae liber secvndvs 
mundum et hoc quodcumque nomine alio caelum appellare libuit cuius 
circumflexu degunt cuncta numen esse credi par est aeternum inmensum 
neque genitum neque interiturum umquam huius extera indagare nec 
interest hominum nec capit humane coniectura mentis 
sacer est aeternus immensus totus in toto immo vero ipse totum 
infinitus ac finito similis omnium rerum certus et similis incerto 
extra intra cuncta conplexus in se idemque rerum naturae opus et rerum 
ipsa natura 
furor est mensuram eius animo quosdam agitasse atque prodere ausos 
alios rursus occasione hinc consumpta aut hic data innumerabiles 
tradidisse mundos ut totidem rerum naturas credi oporteret aut si una 
omnes incubaret totidem tamen soles totidemque lunas et cetera etiam in 
uno et inmensa et innumerabilia sidera quasi non eaedem quaestiones 
semper in termino cogitationi sint occursurae desiderio finis alicuius 
aut si haec infinitas naturae omnium artifici possit adsignari non 
idem illud in uno facilius sit intellegi tanto praesertim opere furor 
est profecto furor egredi ex eo et tamquam interna eius cuncta plane 
iam nota sint ita scrutari extera quasi vero mensuram ullius rei 
possit agere qui sui nesciat aut mens hominis videre quae mundus ipse 
non capiat 
furor est profecto furor egredi ex eo et tamquam interna eius 
cuncta plane iam nota sint ita scrutari extera quasi vero mensuram 
ullius rei possit agere qui sui nesciat aut mens hominis videre quae 
mundus ipse non capiat 
formam eius in speciem orbis absoluti globatam esse nomen in primis 
et consensus in eo mortalium orbem appellantium sed et argumenta rerum 
docent non solum quia talis figura omnibus sui partibus vergit in sese 
ac sibi ipsa toleranda est seque includit et continet nullarum egens 
compagium nec finem aut initium ullis sui partibus sentiens nec quia ad 
motum quo subinde verti mox adparebit talis aptissima est sed 
oculorum quoque probatione quod convexu mediusque quacumque cernatur 
cum id accidere in alia non possit figura 
hanc ergo formam eius aeterno et inrequieto ambitu inenarrabili 
celeritate viginti quattuor horarum spatio circumagi solis exortus et 
occasus haut dubium reliquere an sit inmensus et ideo sensum aurium 
excedens tantae molis rotatae vertigine adsidua sonitus non equidem 
facile dixerim non hercule magis quam circumactorum simul tinnitus 
siderum suosque volventium orbes an dulcis quidam et incredibili 
suavitate concentus nobis qui intus agimus iuxta diebus noctibusque 
tacitus labitur mundus 
esse innumeras ei effigies animalium rerumque cunctarum inpressas 
nec ut in volucrum notamus ovis levitate continua lubricum corpus 
quod clarissimi auctores dixere terrenorum argumentis indicatur 
quoniam inde deciduis rerum omnium seminibus innumerae in mari 
praecipue ac plerumque confusis monstrificae gignantur effigies 
praeterea visus probatione alibi ursi tauri alibi alibi litterae 
figura candidiore medio per verticem circulo 
equidem et consensu gentium moveor namque et graeci nomine 
ornamenti appellavere eum et nos a perfecta absolutaque elegantia 
mundum caelum quidem haut dubie caelati argumento diximus ut 
interpretatur m varro 
adiuvat rerum ordo discripto circulo qui signifer vocatur in 
duodecim animalium effigies et per illas solis cursus congruens tot 
saeculis ratio 
nec de elementis video dubitari quattuor esse ea ignium summum 
inde tot stellarum illos conlucentium oculos proximum spiritus quem 
graeci nostrique eodem vocabulo aera appellant vitalem hunc et per 
cuncta rerum meabilem totoque consertum huius vi suspensam rum quarto 
aquarum elemento librari medio spatii tellurem 
ita mutuo conplexu diversitatis effici nexum et levia ponderibus 
inhiberi quo minus evolent contraque gravia ne ruant suspendi levibus 
in sublime tendentibus sic pari in diversa nisu in suo quaeque 
consistere inrequieto mundi ipsius constricta circuitu quo semper in 
se recurrente imam atque mediam in toto esse terram eandemque universo 
cardine stare pendentem librantem per quae pendeat ita solam inmobilem 
circa eam volubili universitate eandem ex omnibus necti eidemque omnia 
inniti 
inter hanc caleumque eodem spiritu pendent certis discreta spatiis 
septem sidera quae ab incessu vocamus errantia cum errent nulla minus 
illis eorum medius sol fertur amplissima magnitudine ac potestate nec 
temporum modo terrarumque sed siderum etiam ipsorum caelique rector 
hunc esse mundi totius animum ac planius mentem hunc principale 
naturae regimen ac numen credere decet opera eius aestimantes hic lucem 
rebus ministrat aufertque tenebras hic reliqua sidera occultat 
inlustrat hic vices temporum annumque semper renascentem ex usu naturae 
temperat hic caeli tristitiam discutit atque etiam humani nubila animi 
serenat hic suum lumen ceteris quoque sideribus fenerat praeclarus 
eximius omnia intuens omnia etiam exaudiens ut principi litterarum 
homero placuisse in uno eo video 
quapropter effigiem dei formamque quaerer inbecillitatis humanae 
reor quisquis est deus si modo est alius et quacumque in parte totus 
est sensus totus visus totus auditus totus animae totus animi totus 
sui innumeros quidem credere atque etiam ex vitiis hominum ut 
pudicitiam concordiam mentem spem honorem clementiam fidem aut 
ut democrito placuit duos omnino poenam et beneficium maiorem ad 
socordiam accedit 
fragilis et laboriosa mortalitas in partes ita digessit 
infirmitatis suae memor ut portionibus coleret quisque quo maxime 
indigeret itaque nomina alia aliis gentibus et numina in iisdem 
innumerabilia invenimus inferis quoque in genera discriptis morbisque 
et multis etiam pestibus dum esse placatas trepido metu cupimus 
ideoque etiam publice febris fanum in palatio dicatum est orbonae 
ad aedem larum ara et malae fortunae esquiliis quam ob rem maior 
caelitum populus etiam quam hominum intellegi potest cum singuli quoque 
ex semet ipsis totidem deos faciant iunones geniosque adoptando sibi 
gentes vero quaedam animalia et aliqua etiam obscena pro dis habeant ac 
multa dictu magis pudenda per fetidos cibos alia et similia iurantes 
matrimonia quidem inter deos credi tantoque aevo ex iis neminem 
nasci et alios esse grandaevos semper canosque alios iuvenes atque 
pueros atri coloris aligeros claudos ovo editos et alternis diebus 
viventes morientesque puerilium prope deliramentorum est sed super 
omnem inpudentiam adulteria inter ipsos fingi mox iurgia et odia 
atque etiam furtorum esse et scelerum numina 
deus est mortali iuvare mortalem et haec ad aeternam gloriam via 
hac proceres iere romani hac nunc caelesti passu cum liberis suis vadit 
maximus omnis aevi rector vespasianus augustus fessi rebus subveniens 
hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos ut 
tales numinibus adscribant quippe et aliorum nomina deorum et quae 
supra retuli siderum ex hominum nata sunt meritis iovem quidem aut 
mercurium aliterve alios inter se vocari et esse caelestem nomenclaturam 
quis non interpretatione naturae fateatur inridendum agere curam 
rerum humanarum illud quicquid est summum ac vel tam tristi atque 
multiplici ministerio non pollui credamus dubitemusne vix prodest 
iudicare utrum magis conducat generi humano quando aliis nullus est 
deorum respectus aliis pudendus 
externis famulantur sacris ac digitis deos gestant monstra quoque 
colunt damnant et excogitant cibos imperia dira in ipsos ne somno 
quidem quieto inrogant non matrimonia non liberos non denique 
quicquam aliud nisi iuvantibus sacris deligunt alii in capitolio 
fallunt ac fulminantem periurant iovem et hos iuvant sacra illos sacra 
sua poenis agunt 
invenit tamen inter has utrasque sententias medium sibi ipsa 
mortalitas numen quo minus etiam plana de deo coniectatio esset toto 
quippe mundo et omnibus locis omnibusque horis omnium vocibus fortuna 
sola invocatur ac nominatur una accusatur res una agitur una 
cogitatur sola laudatur sola arguitur et cum conviciis colitur 
volubilis que a plerisque vero et caeca existimata vaga 
inconstans incerta varia indignorumque fautrix huic omnia expensa 
huic feruntur accepta et in toto ratione mortalium sola utramque 
paginam facit adeoque obnoxiae sumus sortis ut prorsus ipsa pro deo 
sit qua deus probatur incertus 
pars alia et hanc pellit astroque suo eventus adsignat et nascendi 
legibus semelque in omnes futuros umquam deo decretum in reliquum vero 
otium datum sedere coepit sententia haec pariterque et eruditum vulgus 
et rude in eam cursus vadit 
ecce fulgurum monitus oraculorum praescita haruspicum praedicta 
atque etiam parva dictu in auguriis sternumenta et offensiones pedum 
divus augustus prodidit laevum sibi calceum praepostere inductum quo die 
seditione militari prope adflictus est 
quae singula inprovidam mortalitatem involvunt solum ut inter ista 
vel certu sit nihil esse certi nec quicquam miserius homine aut 
superbius ceteris quippe animantium sola victus cura est in quo sponte 
naturae benignitas sufficit uno quidem vel praeferendo cunctis bonis 
quod de gloria de pecunia ambitione superque de morte non cogitant 
verum in his deos agere curam rerum humanarum credi ex usu vitae 
est poenasque maleficiis aliquando seras occupato deo in toto mole 
numquam autem inritas esse nec ideo proximum illi genitum nominem ut 
vilitate iuxta beluas esset 
inperfectae vero in homine naturae praecipua solatia ne deum 
quidem posse omnia namque nec sibi potest motem consciscere si velit 
quod homini dedit optimum in tantis vitae poenis nec mortalies 
aeternitate donare aut revocare defunctos nec facere ut qui vixit non 
vixerit qui honores gessit non gesserit nullumque habere in praeterita 
ius praeterquem oblivionis atque ut facetis quoque argumentis societas 
haec cum deo copuletur ut bis dena viginti non sunt aut multa similiter 
efficere non posse per quae declaratur haut dubie naturae potentia 
idque esse quod deum vocemus in haec divertisse non fuerit alienum 
vulgata iam propter adsiduam quaestionem de deo 
hinc redeamus ad reliqua naturae sidera quae adfixa diximus 
mundo non illa ut existimat volgus singulis attributa nobis et clara 
divitibus minora pauperibus obscura defectis ac pro sorte cuiusque 
lucentia adnumerata mortalibus cum suo quaeque homine orta moriuntur 
nec aliquem exstingui decidua significant 
non tanta caelo societas nobiscum est ut nostro fato mortalis sit 
ibi quoque siderum fulgor illa nimio alimento tracti umoris ignea vi 
abundantiam reddunt cum deicdere creduntur ut apud nos quoque 
luminibus accensis liquore olei notamus accidere 
ceterum aeterna caelestibus est natura intexentibus mundum 
intextuque concretis potentia autem ad terram magnopere eorum 
pertinens quae propter effectus claritatemque et magnitudinem in tanta 
subtilitate nosci potuerunt sicut suo demonstrabimus loco circulorum 
quoque caeli ratio in terrae mentione aptus dicetur quando ad eam tota 
pertinet signiferi modo inventoribus non dilatis obliquiatem eius 
intellexisse hoc est rerum fores aperuisse 
anaximander miletus traditur primus olympiade quinquagesima octava 
signa deinde in eo cleostratus et prima arietis ac sagittarii sphaeram 
ipsam ante multo atlas nunc relicto mundi ipsius corpore reliqua inter 
caelum terrasque tractentur 
summum esse quod vocant saturni sidus ideoque minimum videri et 
maximo ambire circulo ac tricesimo anno ad brevissima sedis suae 
principia regredi crtum est omnium autem errantium siderum meatus 
interque ea solis et lunae contrarium mundo agere cursum id est 
laevum ilo semper in dextra praecipiti 
et quamvis adsidua conversione immensae celeritatis attollantur ab 
eo rapianturque in occasum adverso tamen ire motu per suos quaeque 
passus ita fieri ne convolutus aer eandem in partem aeterna mundi 
vertigine ignavo globo torpeat sed fundatur adverso siderum verbere 
discretus et digestus 
saturni autem sidus gelidae ac rigentis esse naturae multumque ex 
eo inferiorem iovis circulum et ideo motu celeriore duodenis circumagi 
annis tertium martis quod quidam herculis vocant igne ardens solis 
vicinitate binis fere annis converti ideoque huius ardore nimio et 
rigore saturni interiectum ambobus ex utroque temperari iovem 
salutaremque fieri 
deinde solis meatum esse partem quidem trecentarum sexaginta sed 
ut observatio umbrarum eius redeat ad notas quinos annis dies adici 
superque quartam partem diei quam ob causam quinto anno unus 
intercalarius dies additur ut temporum ratio solis itineri congruat 
infra solem ambit ingens sidus appellatum veneris alterno meatu 
vagum ipsisque congominibus aemulum solis ac lunae praeveniens quippe 
et ante matutinum exoriens luciferi nomen accepit ut sol atler diemque 
maturans contra ab occasu refulgens nuncupatur vesper ut prorogans 
lucem vicemve lunae reddens 
quam naturam eius pythagoras samius primus deprehendit olympiade 
circiter xlii qui fuit urbis romae annus xclii iam magnitudine extra 
cuncta alia sidera est claritatis quidem tantae ut unius huius stellae 
radiis umbrae reddantur itaque et in magno nominum ambitu est alii 
enim iunonis alii isidis alii matris deum appellavere 
huius natura cuncta generantur in terris namque in alterutro 
exortu genitali rore conspergens non terrae modo conceptus inplet verum 
animantium quoque omnium stimulat signiferi autem ambitum peragit 
trecenis et duodequinquagenis diebus a sole numquam abstinens partibus 
sex atque quadraginta longius ut timaeo placet 
simili ratione sed nequaquam magnitudine aut vi proximum illi 
mercurii sidus a quibusdam appellatum apollinis inferiore circulo 
fertur viiii diebus ociore ambitu modo ante solis exortum modo post 
occasum splendens numquam ab eo xii partibus remotior ut cidenas et 
sosigenes docent ideo et peculiaris horum siderum ratio est neque 
communis cum supra dictis 
nam ea et quarta parte caeli a sole abesse et tertia et adversa 
soli saepe cernuntur maioresque alios habent cuncta plenae conversionis 
ambitus in magni anni ratione dicendos 
sed omnium admirationem vincit novissimum sidus terris 
familiarissimum et in tenebrarum remdium ab natura apertum lunae 
multiformis haec ambigua torsit ingenia contemplantium 
et proximum ignorare sidus maxime indignantium crescens semper aut 
senescens et modo curvata in cornua facie modo aequa portione divisa 
modo sinuata in orbem maculosa eademque subito praenitens inmensa orbe 
pleno ac repente nulla alias pernox alias sera et parte diei solis 
lucem adiuvans deficiens et in defectu tamen conspicua 
quae mensis exitu latet tum laborare non creditur iam vero humilis 
et excelsa et ne id quidem uno modo sed alias admota caelo alias 
contigua montibus nunc in aquilonem elata nunc in austros deiecta 
quae singula in ea deprehendit hominum primus endymion ob id amor eius 
fama traditur non sumus profecto grati erga eos qui labore curaque 
lucem nobis aperuere in hac luce miraque humani ingeni peste sanguinem 
et caedes condere annalibus iuvat ut scelera hominum noscantur mundi 
ipsius ignaris 
proxima ergo cardini ideoque minimo ambitu vicenis diebus 
septenisque et tertia diei parte peragit spatia eadem quae saturni 
sidus altissimum xxx ut dictum et annis dein morata in coitu solis 
biduo cum tardissime a tricesima luce rursum ad easdem vices exit 
haut scio an omnium quae in caelo pernosci potuerunt magistra in xii 
mensium spatia oportere dividi annum 
quando ipsa totiens solem redeuntem ad principia consequitur solis 
fulgore ut reliqua siderum regi siquidem in totum mutuata ab eo luce 
fulgere qualem in repercussu aquae volitare conspicimus ideo molliore 
et inperfecta vi solvere tantum umorem atque etiam augere quem solis 
radii absumant ideo inaequali lumine adspici quia ex adverso demum 
plena reliquis diebus tantum ex se terris ostendat quantum a sole ipsa 
concipiat 
in coitu quidem non cerni quoniam haustum omnem lucis aversa illo 
regerat unde acceperit sidera vero haut dubie umore terreno pasci 
quia dimidio orbe numquam maculoso cernatur scilicet nondum suppetente 
ad hauriendum ultra iusta vi masculas enim non aliud esse quam terrae 
raptas cum umore sordes defectus autem suos et solis rem in tota 
contemplatione naturae maxime miram et ostento similem magnitudinem 
umbraeque indices exsistere 
quippe manifestum est solem interventu lunae occultari lunamque 
terrae obiectu ac vices reddi eosdem solis radios luna interpositu suo 
auferente terrae terraque lunae hac subeunte repentinas obduci tenebras 
rursumque illius umbra sidus hebetari neque aliud esse noctem quam 
terrae umbram figuram autem umbrae similem metae ac turbini inverso 
quando mucrone tantum ingruat neque lunae excedat altitudinem quoniam 
nullum aliud sidus eodem modo obscuretur et talis figura semper mucrone 
deficiat 
spatio quidem consumi umbras indicio sunt volucrum praealti 
volatus ergo confinium illis est aeris terminus initiumque aetheris 
supra lunam pura omnia ac diurnae lucis plena a nobis autem per noctem 
cernuntur sidera ut reliqua lumina est tenebris et propter has causas 
nocturno tempore deficit luna stati autem atque menstrui non sunt 
utrique defectus propter obliquitatem signiferi lunaeque multivagos ut 
dictum est flexus non semper in scripulis partium congruente siderum 
motu 
haec ratio mortales animos subducti in caelum ac velut inde 
contemplantibus trium maximarum rerum naturae partium magnitudinem 
detegit non posset quippe totus sol adimi terris intercedente luna si 
terra maior esset quam luna tertia ex utroque vastitas solis aperietur 
ut non sit necesse amplitudinem eius oculorum argumentis atque 
coniectura animi scrutari 
inmensum esse quia arborum in limitibus porrectarum in quotlibet 
passuum milia umbras paribus iaciat intervallis tamquam toto spatio 
medius et quia per aequinoctium omnibus in meridiana plaga habitantibus 
simul fiat a vertice item quia circa solstitialem circulum habitantium 
meridie ad septentrionem umbrae cadant ortu vero ad occasum quae fieri 
nullo modo possent nisi multo quam terra maior esset nec non quod 
montem idam exoriens latitudine exsuperet dextra laevaque large 
amplectens praesertim tanto discretus intervallo 
defectus lunae magnitudinem eius haut dubia ratione declarat sicut 
terrae parvitatem ipse deficiens namque cum sint tres umbrarum figurae 
constetque si par lumini sit materia quae iaciat umbram columnae 
effigie iaci nec habere finem si vero maior materia quam lumen 
turbinis recti ut sit imum eius angustissimum et simili modo infinita 
longitudo si minor materia quam lux metae existere effigiem in 
cacuminis finem desinentem talemque cerni umbram deficiente luna 
palam fit ut nula amplius relinquatur dubitatio superari 
magnitudinem terrae id quidem et tacitis naturae ipsius indiciis cur 
enim partitis vicibus anni brumalis abscedit aut noctium opacitate 
terras reficit exusturus haut dubie et sic quoque exurens quadam in 
parte tanta magnitudo est 
et rationem quidem defectus utriusque primus romani generis in 
vulgum extulit sulpicius gallus qui consul cum m marcello fuit sed 
tum tribunus militum sollicitudine exercitu liberato pridie quam perses 
rex superatus a paulo est in concionem ab imperatore productus ad 
praedicendam eclipsim mos et composito volumine apud graecos autem 
investigavit primus omnium thales milesius olympiadis xlviii anno quarto 
praedicto solis defectu qui alyatte rege factus est urbis dconditae 
anno clxx post eos utriusque sideris cursum in sexcentos annos 
praececinit hipparchus menses gentium diesque et horas ac situs locorum 
et visus populorum complexus aevo teste haut alio modo quam consiliorum 
naturae particeps 
viri ingentes supraque mortalia tantorum numinum lege deprehensa 
et misera hominum mente iam soluta in defectibus scelera aut mortem 
aliquam siderum pavente quo in metu fuisse stesichori et pindari vatum 
sublimia ora palam est deliquio solis aut in luna veneficia arguente 
mortalitate et ob id crepitu dissono auxiliante quo pavore ignarus 
causae nicias atheniensium imperator veritus classem portu educere opes 
eorum adflixit macte ingenio este caeli interpretes rerumque naturae 
capaces argumenti repertores 
quo deos hominesque vicistis quis enim haec cernens et statos 
siderum quoniam ita appellare placuit labores non suae necessitati 
mortales genitos ignoscat nunc confessa de iisdem breviter atque 
capitulatim attingam ratione admodum necessariis locis strictimque 
reddita nam neque instituti operis talis argumentatio est neque omnium 
rerum afferri posse causas minus mirum est quam constare in aliquis 
defectus ccxxiii mensibus redire in suos orbes certum est solis 
defectus non nisi novissima primare fieri luna quod vocant coitum 
lunae autem non nisi plena semperque citra quam proxime fuerint 
omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus statis diebus 
horisque sub terra nec tamen cum superne fiant ubique cerni aliquando 
propter nubila saepius globo terrae obstante convexitatibus mundi 
intra ducentos annos hipparchi sagacitate compertum est et lunae 
defectum aliquando quinto mesne a priore fieri solis vero septimo 
eundem bis in xxx diebus super terras occultari sed ab aliis hoc cerni 
quaeque sunt in hoc miraculo maxime mira cum conveniat umbra terrae 
lunam heetari nunc ab occasus parte hoc ei accidere nunc ab exortus 
quanam ratione cum solis exortu umbrae illa hebetatrix sub terra esse 
debeat semel iam acciderit ut in occasu lunae deficeret utroque super 
terram conspicuo sidere nam ut xv diebus utrumque sidus quaereretur et 
nostro aevo accidit imperatoribus vespasianis patre iii filio consulibus 
lunam semper aversis a sole cornibus si crescat ortus spectare 
si minuatur occasus haut dubium est lucere dodrantes semunicas 
horarum ab secunda adicientem usque ad plenum orbem detrahentemque in 
deminutionem intra xiiii autem partes solis semper occultam esse qui 
argumento amplior errantium stellarum qui lunae magnitudo colligitur 
quando illae et a septenis interdum partibus emergant sed altitudo 
cogit minores videri sicut adfixas caelo solis fulgor interdiu non 
cerni cum aeque ac noctu luceant idque manifestum fiat defectu solis et 
praealtis puteis 
errantium autem tres quas supra solem diximus sitas occultantur 
meantes cum eo exoriuntur vero matutino discedentes partibus numquam 
amplius undenis postea radiorum eius contactu reguntur et in triquetro 
a partibus cxx stationes matutinas faciunt quae est primae vocantur 
mox in adverso a partibus clxxx exortus vespertinos iterumque in cxx ab 
alio latere appropinquantes stationes vespertinas quas est secundas 
vocant donec assecutus in partibus duodenis occultet illas qui 
vespertini occasus appellantur 
martis stella ut propior etiam ex quadrato sentit radios a xc 
partibus unde et nomen accepit motus primus et secundus nonagenarius 
dictus ab utroque exortu eadem stationalis senis mensibus commoratur in 
signis alioqui bimestris cum cetera utraque statione quaternos menses 
non inpleant 
inferiores autem duae occultantur in coitu vespertino simili modo 
relictaeque a sole totidem in partibus faciunt exortus matutinos ad 
quos longissimis distantiae suae metis solem inequuntur adeptaeque 
occasu matutino conduntur ac praetereunt mox eodem intervallo vespere 
exoriuntur usque ad quos diximus terminos ab his retrogradiuntur ad 
solem et occasu vespertino delitescunt veneris stella et stationes 
duas matutinam verspertinamque ab utroque exortu facit a longissimis 
distantiae suae finibus mercurii stationum breviore momento quam ut 
deprehendi possint 
haec est luminum occultationum ratio perplexior motu multisque 
involuta miraculis siquidem magnitudines suas et colores mutant et 
eaedem ad septentrionem accedunt abeuntque ad austrum terrisque 
propiores aut caelo repente cernuntur in quibus aliter multa quam 
priores tradituri fatemur ea quoque illorum esse muneris qui primi vias 
quaerendi demonstraverint modo ne quis desperet saecula proficere semper 
pluribus de causis haec omnia accidunt prima circulorum quos 
graeci ayidav in stellis vocant etenim graecis utendum erit vocabulis 
sunt autem hi sui cuique earum aliique quam mundo quoniam terra a 
verticibus duobus quos appellaverunt polos centrum caeli nec non et 
signiferi est oblique inter eos siti omnia autem haec constant ratione 
circini semper indubitata ergo ab alio cuique centro apsides suae 
exsurgunt ideoque diversos habent orbes motusque dissimiles quoniam 
interiores apsidas necesse est breviores esse 
igitur a terrae centro apsides altissimae sunt saturno in 
scorpione iovi in virgine marti in leone soli in geminis veneri in 
sagittario mercurio in capricorno lunae in tauro mediis omnium 
partibus et e contrario ad terrae centrum humillimae atque proximae 
sic fit ut tardius moveri videantur cum altissimo ambitu feruntur non 
quia adcelerent tardentve naturales motus qui certi ac singuli sunt 
illis sed quia deductas ab summa apside lineas coartari ad centrum 
necesse est sicut in toris radios idemque motus alias maior alias 
minor centri propinquitate sentitur 
altera sublimitatium causa quoniam a suo centro apsidas altissimas 
habent in aliis signis saturnus in librae parte vicesima iuppiter 
cancri quinta decima mars capricorni xxviii sol arietis xviiii venus 
piscium xxvii mercurius virginis xv luna tauri iii tertia altitudinum 
ratio caeli mensura non circuli intelligitur subire eas aut 
descendere per profundum aeris oculis aestimantibus 
huic conexa latitudinum signiferi obliquitatisque causa est per 
hunc stellae quas diximus feruntur nec aliud habitatur in terris quam 
quod illi subiacet reliqua a polis squalent veneris tantum stella 
excedit eum binis partibus quae causa intellegitur efficere ut quaedam 
animalia et in desertis mundi nascantur luna quoque per totam 
latitudinem eius vagatur sed omnino non excedens eum ab his mercurii 
stella laxissime ut tamen e duodenis partibus tot enim sunt 
latitudinis non amplius octonas pererret neque has aequaliter sed duas 
in medio eius et supra quattuor infra duas 
sol deinde medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu 
inaequalis martis stella quattuor mediis iovis media et super eam 
duabus saturni duabus ut sol haec erit latitudinum ratio ad austrum 
descendentium aut ad aquilonem subeuntium hac constare et tertiam illam 
a terra subeuntium in caelum et pariter scandi eam quoque existimavere 
inmensa et omnes eas conplexa causas 
convenit stellas in occasu vespertino proximas esse terrae et 
altitudine et latitudine exortusque matutinos ne initio cuiusque fieri 
stationes in mediis latitudinum articulis quae vocant ecliptica 
perinde confessum est motum augeri quamdiu in vicino sint terrae cum 
abscedant in altitudinem minui quae ratio lunae maxime sublimitatibus 
adprobatur aeque non est dubium in exortibus matutinis etiamnum augeri 
atque a stationibus primis tris superiores deminuere se usque ad 
stationes secundas 
quae cum ita sint manifestum erit ab exortu matutino latitudines 
scandi quoniam in eo primum habitu incipiat parcius adici motus in 
stationibus vero primis et altitudinem subiri quoniam tum primum 
incipiant detrahi numeri stellaeque retroire cuius rei ratio privatim 
reddenda est percussae in qua diximus parte et triangulo solis radio 
inhibentur rectum agere cursum et ignea vi levantur in sublime 
hoc non protinus intellegi potest visu nostro ideoque existimantur 
stare unde et nomen accepit statio progreditur deinde eiusdem radii 
violentia et retroire cogit vapore percussas multo id magis in 
vespertino earum exortu toto sole adverso cum in summas apsidas 
expelluntur minimaeque cernuntur quoniam altissime absunt et minimo 
feruntur motu tanto minore cum hoc in altissimis apsidum evenit signis 
ab exortu vespertino latitudo descenditur superveniente ab alio 
latere radio eademque vi rursus ad terras deprimente qua sustulerat in 
caelum e priore triquetro tantum interest subeant radii an 
superveniant multoque eadem magis in vespertino occasu accidunt haec 
est superiorum stellarum ratio difficlior reliquar et a nullo ante nos 
reddita 
primum igitur dicatur cur veneris stella numquam longius xlvi 
partibus mercurii xx ab sole abscedant saepe citra eas ad solem 
reciprocent conversas habent utraeque apsidas ut infra solem sitae 
tantumque circulis earum subter est quantum superne praedictarum et 
ideo non possunt abesse amplius quoniam curvatura apsidum ibi non habet 
longitudinem maiorem ergo utrique simili ratione modum statuunt apsidum 
suarum margines ac spatia longitudinis latitudinum evagatione pensant 
at enim 
cur non semper ad quadraginta sex et ad partes viginti perveniunt 
immo vero sed ratio canonicos fallit namque apparet apsidas quoque 
earum moveri quod numquam transeant solem itaque cum in partem ipsam 
eius incidere margines alterutro latere tum et stellae ad longissima 
sua intervalla pervenire intelleguntur cum citra fuere margines 
totidem partibus et ipsae ocius redire coguntur cum sit illa semper 
utrique extremitas summa 
hinc et ratio motuum conversa intellegitur superiores enim 
celerrime feruntur in occasu vespertino hae tardissime illae a terra 
altissime absunt cum tardissime moventur hae cum ocisime quia sicut 
in illis propinquitas centri adcelerat ita in his extremitas circuli 
illae ab exortu matutino minuere celeritatem incipiunt hae vero augere 
illae retro cursum agunt a statione matutina usque vespertinam veneris 
a vespertina usque ad matutinam 
incipit autem ab exortu matutino latitudinem scandere altitudinem 
vero ac solem insequi a statione matutina ocissima in occasu matutino 
et altissima degredi autem latitudine motumque minuere ab exortu 
vespertino retro quidem ire simulque altitudine degredi ab statione 
vespertina mercurii rursus stella utroque modo scandere ab exortu 
matutino degredi vero latitudine a vespertino consecutoque sole ad 
quindecim partium intervallum consistit quadriduo prope inmobilis 
mox ab altitudine descendit retroque graditur ab occasu vespertino 
usque exortum matutinum tantumque haec et luna totidem diebus quot 
subiere descendunt veneris quindecies pluribus subit rursus saturni 
et iovis duplicato degrediuntur martis etiam quadruplicato tanta est 
naturae varietas sed ratio evidens nam quae in vaporem solis nituntur 
etiam descendunt aegre 
multa promi amplius circa haec possunt secreta naturae legesque 
quibus ipsa servat exempli gratia in martis sidre cuius est maxime 
inobservabilis cursus numquam id stationem facere iovis sidere 
triquetro raro admodum lx partibus discreto qui numerus sexangulas 
mundi efficit formas nec exortus nisi in duobus signis tantum cancri 
et leonis simul edere mercurii vero sidus exortus vespertinos in 
piscibus raros facere creberrimos in virgine in libra matutinos item 
matutinos in aquario rarissimos in leone retrogradum in tauro et 
geminis non fieri in cancro vero non citra vicesimam quintam partem 
lunam bis coitum cum sole in nullo alio aigno facere quam geminis 
non coire aliquando in sagittario tantum novissimam vero primamque 
eadem die vel nocte nullo alio in signo quam ariete conspici id quoque 
paucis mortalium contigit et inde fama cernendi lynceo non conparere 
in caelo saturni sidus et martis cum plurimum diebus clxx iovis xxxvi 
aut cum minimum lii mercuri xiii aut cum plurimum xvii 
colores ratio altitudinum temperat siquidem earum similitudinem 
trahunt in quarum aera venere subeundo inguitque adpropinquantes 
utralibet alieni meatus circulus frigidior in pallorem ardentior in 
ruborem ventosus in horrem sol atque commissurae apsidum extremaeque 
orbitae atram in obscuritatem suus quidem cuique color est saturno 
candidus iovi clarus marti igneus lucifero candens vesperi 
refulgens mercurio radians lunae blandus soli cum oritur ardens 
postea radians his causis conexo visu et earum quae caelo continentur 
namque modo multitudo conferta inest circa dimidos orbes lunae 
placida nocte leniter inlustrante eas modo raritas ut fugisse miremur 
plenilunio abscondente aut cum solis suprave dictarum radii visus 
praestrinzere nostros et ipsa autem luna ingruentium solis radiorum 
haut dubie differentias sentit hebetante cetero inflexus mundi 
convexitate eos praeterquam ubi recti angulorum conpetant ictus itaque 
in quadrato solis dividua est in triquetro seminani ambitur orbe 
inpletur autem in adverso rursusque minuens easdem effigies paribus 
edit intervallis simili ratione qua super solem tria sidera 
sol autem ipse quattuor differentias habet bis aequata nocte diei 
vere et autumno in centrum incidens terrae octavis in partibus arietis 
ac librae bis permutatis spatiis in auctum diei bruma octava in parte 
capricorni noctis vero solstitio totidem in partibus cancri 
inaequalitatis causa obliquitas est signiferi cum pars aequa mundi 
super subterque terras omnibus fiat momentis sed quae recta in exortu 
suo consurgunt signa longiore tractu tenent lucem quae vero obliqua 
ociore transeunt spatio 
latet plerosque magna caeli adsectatione conpertum principibus 
doctrinae viris superiorem trium siderum ignes esse qui decidui ad 
terras fulminum nomen habeant sed maxime iovis medio loco siti 
fortassis quoniam contagium nimii umoris ex superiore circulo atque 
ardoris ex subiecto per hunc modum egerat ideoque dictum iovem fulmina 
iaculari ergo ut e flagrante ligno carbo cum crepitu sic a sidere 
caelestis igni exspuitur praescita secum adferens ne abdicata quidem 
sui parte in divinis cessante operibus idque maxime turbato fit aere 
quia collectus umor abundantium stimulat aut quia turbatur quodam ceu 
gravidi sideris partu 
intervalla quoque siderum a terra multi indagare temptarunt et 
solem abesse a luna undeviginti partes quantam lunam ipsam a terra 
prodiderunt pythagoras vero vir sagacis animi a terra ad lunam 
cxxvi stadiorum esse collegit ad solem ab ea duplum inde ad duodecim 
signa triplicatum in qua sententia et gallus sulpicius fuit noster 
sed pythagoras interdum et musica ratione appellat quantum absit a 
terra luna ab ea ad mercurium dimidium spatii et ab eo ad veneris a 
quo ad solem sescuplum a sole ad martem tonum id est quantum ad lunam 
a terra ab eo ad iovem dimidium et ab eo ad saturni et inde sescuplum 
ad signiferum ita septem tonis effici quam dia paswn armonian hoc est 
universitatem concentus in ea saturnum dorio moveri phthongo iovem 
phrygio et in reliquis similia iucunda magis quam necessaria subtilitate 
stadium xxv nostros efficit passus hoc est pedes dcxxv posidonius 
non minus xl stadiorum a terra altitudinem esse in quam nubila ac venti 
nubesque perveniant inde purum liquidumque et inperturbatae ucis aera 
sed a turbido ad lunam viciens c milia stadiorum inde ad solem 
quinquiens miliens et spatio fieri ut tam inmensa eius magnitudo non 
exurat terras plures autem dcccc in altitudinem nubes subire 
prodiderunt inconperta haec et inextricabilia sed prodenda quia sunt 
prodita in quis tamen una ratio geometricae collectionis numquam 
fallacis possit non repudiari si cui libeat altius ita persequi nec ut 
mensura id enim velle paene dementis otii est sed ut tantum aestimatio 
coniectanti donstet animo 
nam cum ccclx et fere sex partibus orbis solis ex circuitu eius 
patere appareat circulum per quem meat semperque dimetiens tertiam 
partem ambitus et tertiae paulo minus septimam colligat apparet dempta 
eius dimidia quoniam terra centralis interveniat sextam fere partem 
huius inmensi spatii quod circa terram circuli solaris animo 
conprehenditur inesse altitudinis spatio lunae vero duodecimam 
quoniam tanto breviore quam sol ambitu currit ita fieri eam in medio 
solis ac terrae 
miror quo procedat inprobitas cordis humani parvolo aliquo invitata 
successu sicut in supra dictis occasionem inpudentiae ratio largitur 
ausisque divinare solis ad terram spatia eadem ad caelum agunt quoniam 
sit medius sol ut protinus mundi quoque ipsius mensura veniat in 
digitos quantas enim dimetiens habeat septimas tantas habere circulum 
duoetvicesimas tamquam plane a perpendiculo mensura caeli constet 
aegyptia ratio quam petosiris et nechepsos ostendere singulas 
partes in lunari circulo ut citum est minimo xxxiii stadiis paulo 
amplius patere colligit in saturni amplissimo duplum in solis quem 
medium esse diximus utriusque mensurae dimidium quae computatio 
plurimum habet pudoris quoniam ad saturni circulum addito signiferi 
ipsius intervallo nec numerabilis multiplicatio efficitur 
restant pauca de mundo namque et in ipso caelo stellae repente 
nascuntur plura eodem genera cometas graeci vocant nostri crinitas 
horrentes crine sanguineo et comarum modo in vertice hsipidas iidem 
pogonias quibus inferiore ex parte in speciem barbae longae promittitur 
iuba acontiae iaculi modo vibrantur ocissimo significatu haec fuit 
de qua quinto consulatu suo titus imperator caesar praeclaro carmine 
perscripsit ad hunc diem novissima visa easdem breviores et in 
mucronem fastigata xiphias vocavere quae sunt omnium pallidissimae et 
quodam gladii nitore ac sine ullis radiis quos et disceus nomini 
similis colore autem electro raros e margine emittit 
pitheus doliorum cernitur figura in concavo fumidae lucis 
ceratias cornus speciem habet qualis fuit cum graecia apud salamina 
depugnavit lampadias ardentes imitatur faces hippeus equinas iubas 
celerrimi motus atque in orbem circa se euntes fit et candidus diov 
cometes argenteo crine ita refulgens ut vix contueri liceat specieque 
humana dei effigiem in se ostendens fiunt et hirci villorum specie et 
nube aliqua circumdati semel adhuc iubae effigies mutata in hastam est 
olympiade cviii urbis anno ccccviii brevissimum quo cernerentur 
spatium vii dierum adnotatum est longissimum clxxx 
moventur autem aliae errantium modo aliae inmobiles haerent omnes 
ferme sub ipso septentrione aliqua eius parte non certa sed maxime in 
candida quae lactei circuli nomem accepit aristoteles tradit et simul 
plures cerni nemini compertum alteri quod equidem sciam ventos autem 
ab iis graves aestusve significari fiunt et hibernis mensibus et in 
austrino polo sed ibi citra ullum iubar diraque conperta aethiopum et 
aegypti populis spirae modo intorta visu quoque torvo nec stella 
verius quam quidam igneus modus 
sparguntur aliquando et errantibus stellis ceterisque crines sed 
cometes numquam in occasura parte caeli est terrificum magna ex parte 
sidus atque non leviter piatum ut civili motu octavio consule iterumque 
pompei et caesaris bello in nostro vero aevo circa veneficium quo 
claudius caesar imperium reliquit domitio neroni ac deinde principatu 
eius adsiduum prope ac saevum referre arbitrantur in quas partes sese 
iaculetur aut cuius stellae vires accipiat quasque similitudines reddat 
et quibus in locis emicet 
tibiarum specie musicae arte portendere obscenis autem moribus in 
verendis partibus signorum ingeniis et eruditioni si triquetram 
stellarum situs edat venena fundere in capite septentrionalis 
austrinave serpentis cometes in uno totius orbis loco colitur in templo 
romae admodum faustus divo augusto iudicatus ab ipso qui incipiente eo 
apparuit ludis quos faciebat veneri genetrici non multo post obitum 
patris caesaris in collegio ab eo instituto namque his verbis in 
gaudium prodit is ipsis ludorum meorum diebus sidus crinitum per 
septem dies in regione caeli sub septemtrionibus est conspectum id 
oriebatur circa undecimam horam diei clarumque et omnibus e terris 
conspicuum fuit eo sidere significari vulgus credidit caesaris animam 
inter deorum inmortalium numina receptam quo nomine id insigne 
simulacro capitis eius quod mox in foro consecravimus adiectum est 
haec ille in publicum interiore gaudio sibi illum natum seque in eo 
nasci interpretatus est et si verum fatemur salutare id terris fuit 
sunt qui et haec sidera perpetua esse credant suoque ambitu ire sed non 
nisi relicta ab sole cerni alii vero qui nasci umore fortuito et ignea 
vi ideoque solvi 
idem hipparchus numquam satis laudatus ut quo nemo magis 
adprobaverit cognationem cum homine siderum animasque nostras partem 
esse caeli novam stellam et aliam in aevo suo genitam deprehendit 
eiusque motu qua fulsit ad dubitationem est adductus anne hoc saepius 
fieret moverenturque et eae quas putamus adfixas ideoque ausus rem 
etiam deo inprobam adnumerare posteris stellas ac sidera ad nomen 
expungere organis excogitatis per quae singularum loca atque 
magnitudines signaret ut facile discerni posset ex eo non modo an 
obirent ac nascerentur sed an omnino aliquae transirent moverenturque 
item an crescerent minuerenturque caelo in hereditate cunctis relicto 
si quisquam qui cretionem eam caperete inventus esset 
emicant et faces non nisi cum decidunt visae qualis germanico 
caesare gladiatorum spectaculum edente praeter ora populi meridiano 
transcucurrit duo genera earum lampadas vocant plane faces alterum 
bolidas quale mutinensibus malis visum est distant quod faces vestigia 
longa faciunt priore ardente parte bolis vero perpetua ardens longiorem 
trahit limitem emicant et trabes simili modo quas dokouv vocant 
qualis cum lacedaemonii classe victi imperium graeci amisere fit et 
caeli ipsius hiatus quod vocant chasma 
fit et sanguinea species et quo nihil terribilius mortalium timori 
est incendium ad terras cadens inde sicut olympiadis cvii anno tertio 
cum rex philippus graeciam quateret atque ego haec statis temporibus 
naturae vi ut cetera arbitror existere non ut plerique variis de 
causis quas ingeniorum acumen excogitat quippe ingentium malorum fuere 
praenuntia sed ea accidisse non quia haec facta sunt arbitror verum 
haec ideo facta quia incasura erant illa raritate autem occultam eorum 
esse rationem ideoque non sicut exortus supra dictos defectusque et 
multa alia nosci 
cernuntur et stellae cum sole totis diebus plerumque et circa 
solis orbem ceu speiceae coronae et versicolores circuli qualiter 
augusto caesare in prima iuventa urbem intrante post obitum patris ad 
nomen ingens capessendum existunt eaedem coronae circa lunam et circa 
nobilia astra caeloque inhaerentia circa solem arcus adparuit l opimio 
q fabio cos orbis c porcio m acilio circulus rubri coloris l 
iulio p rutilio cos fiunt prodigiosi et longiores solis defectus 
qualis occiso dictatore caesare et antoniano bello totius paene anni 
pallore continuo 
et rursus soles plures simul cernuntur nec supra ipsum nec infra 
sed ex obliquo numquam iuxta nec contra terram nec noctu sed aut 
oriente aut occidente semel et meridie conspecti in bosporo produntur 
qui ab matutino tempore duraverunt in occasum trinos soles et antiqui 
saepius videre sicut sp postumio q mucio et q marcio m porcio et m 
antonio p dolabella et m lepido l planco cos et nostra aetas vidit 
divo caludio principe consulatu eius cornelio orfito collega plures 
quam tres simul visi ad hoc aevi numquam produntur lunae quoque trinae 
ut cn domitio c fannio consulibus apparuere 
quod plerisque appellaverunt soles nocturnos lumen de caelo noctu 
visum est c caecilio cn papirio consulibus et saepe alias ut diei 
species nocte luceret clipeus ardens ab occasu ad ortum scintillans 
transcucurrit solis occasu l valerio c mario consulibus scintillam 
visam e stella cadere et augeri terrae adpropinquantem ac postquam 
lunae magnitudine facta sit inluxisse ceu nubilo die dein cum in 
caelum se reciperet lampadem factam semel umquam proditur cn octavio 
c scribonio consulibus vidit id silanus proconsul cum comitatu suo 
fieri videntur et discursus stellarum numquam temere ut non ex ea parte 
truces venti cooriantur 
existunt stellae et in mari terrisque vidi nocturnis militum 
vigiliis inhaerere pilis pro vallo fulgorem effigie ea et antennis 
navigantium aliisque navium partibus ceu vocali quodam sono insistunt 
ut volucres sedem ex sede mutantes graves cum solitariae venere 
mergentesque navigia et si in carinae ima deciderint exurentes 
geminae autem salutares et prosperi cursus nuntiae quarum adventu 
fugari diram illam ac minacem appellatamque helenam ferunt et ob id 
polluci ac castori id numen adsignant eosque in mari invocant hominum 
quoque capita vespertinis magno praesagio circumfulgent omnia incerta 
ratione et in naturae maiestate abdita 
hactenus de mundo ipso sideribusque nunc reliqua caeli 
memorabilia namque et hoc caelum appellavere maiores quod alio nomine 
a ra omne quod inani simile vitalem hunc spiritum fundit infra lunam 
haec sedes multoque inferior ut animadverto propemodum constare 
infinitum ex superiore natura a ris infinitum terreni halitus miscens 
utraque sorte confunditur hinc nubila tonitrua et alia fulmina hinc 
grandines pruinae imbres procellae turbines hinc plurima mortalium 
mala et rerum naturae pugna secum 
terrena in caelum tendentia deprimit siderum vis eademque quae 
sponte non subeant ad se trahit decidunt imbres nebulae subeunt 
siccantur amnes ruunt grandines torrent radii et terram in medium 
undique inpellunt iidem infracti resiliunt et quae potuere auferunt 
secum vapor ex alto cadit rursusque in altum redit venti ingruunt 
inanes iidemque cum rapina remeant tot animalium haustus spiritum e 
sublimi trahit at ille contra nititur tellusque ut inani caelo 
spiritum fundit 
sic ultro citro commeante natura ut tormento aliquo mundi 
celeritate discordia accenditur nec stare pugnae licet sed adsidue 
rapta convolvitur et circa terram inmenso rerum causas globo ostendit 
subinde per nubes caelum aliud obtexens ventorum hoc regnum itaque 
praecipua eorum natura ibi et ferme reliquas complexa eas causas 
quoniam tonitruum et fulminum iactus horum violentiae plerique 
adsignant quin et ideo lapidibus pluere interim quia vento sint rapti 
et multa similiter quam ob rem simul plura dicenda sunt 
tempestatum imbriumque quasdam statas esse causas quasdam vero 
fortuitas aut adhuc rationis inconpertae manifestum est quis enim 
aestates et hiemes quaeque in temporibus annua vice intelleguntur 
siderum motu fieri dubitet ergo ut solis natura temperando intellegitur 
anno sic reliquorum quoque siderum propria est cuiusque vis et ad suam 
cuique naturam fertilis alia sunt in liquorem soluti umoris fecunda 
alia concreti in pruinas aut coacti in nives aut glaciati in grandines 
alia flatus teporis alia aut vaporis alia roris alia rigoris nec 
vero haec tanta debent existimari quanta cernuntur cum esse eorum 
nullum minus luna tam inmensae altitudinis ratio declaret 
igitur in suo quaeque motu naturam suam exercent quod manifestum 
saturni maxime transitus imbribus faciunt nec meantium modo siderum 
haec vis est sed multorum etiam adhaerentium caelo quotiens errantium 
accessu inpulsa aut coneiectu radiorum exstimulata sunt qualiter in 
suculus sentimus accidere quas graeci ob id pluvio nomine appellant 
quin et sua sponte quaedam statisque temporibus ut haedorum exortus 
arcturi vero sidus non ferme sine procellosa grandine emergit 
nam caniculae exortu acendi solis vapores quis ignorat cuius 
sideris effectus amplissimi in terra sentiuntur fervent maria exoriente 
eo fluctuant in cellis vina moventur stagna orygem appellat aegyptus 
feram quam in exortu eius contra stare et contueri tradit ac velut 
adorare cum sternuerit canes quidem toto eo spatio maxime in rabiem 
agi non est dubium 
quin partibus quoque signorum quorundam sua vis inest ut 
autumnali aequinoctio brumaeque cum tempestatibus confici sidus 
intellegimus nec imbribus tantum tempestatibusque sed multis et 
corporum et ruris experimentis adflantur alii sidere alii commoventur 
statis temporibus alvo nervis capite mente olea et populus alba et 
salices solstitio folia circumagunt floret ipso brumali die suspensi in 
tectis arentis herba pulei 
rumpuntur intentae spiritu membranae miretur hoc qui non observet 
cotidiano experimento herbam unam quae vocatur heliotropium abeuntem 
solem intueri semper omnibusque horis cum eo verti vel nubilo 
obumbrante iam quidem lunari potestate ostrearum conchyliorumque et 
concharum omnium corpora augeri ac rursus minui quin et soricum fibras 
respondere numero lunae exquisivere diligentiores minimumque animal 
formicam sentire vires sideris interlunio semper cessantem 
quo turpior homini inscitia est fatenti praecipue iumentorum 
quorundam in oculis morbos cum luna increscere ac minui patrocinatur 
vastitas rei inmensa discreta altitudine in duo atque septuaginta 
signa hoc est rerum aut animantium effigies in quas digessere caelum 
periti in iis quidem mdc adnotavere stellas insignes scilicet effectu 
visuve exempli gratia in cauda tauri septem quas appellavere vergilias 
in fronte suculas booten quae sequitur septem triones 
extra has causas non negaverim exsistere imbres ventosque quoniam 
umidam a terra alias vero propter vaporem fumidam exhalari caliginem 
certum est nubesque liquore egresso in sublime aut a re coacto in 
liquorem gigni densitas earum corpusque haut dubio coniectatur 
argumento cum solem obumbrent perspicuum alias etiam urinantibus in 
quamlibet profundam aquarum altitudinem 
igitur non eam infitias posse in has et ignes superne stellarum 
decidere quales sereno saepe cernimus quorum ictu concuti a ra verum 
est quando et tela vibrata stridunt cum vero in nubem perveniunt 
vaporem dissonum gigni ut candente ferro in aquam demerso et fumidum 
verticem volvi hinc nasci procellas et si in nube luctetur flatus aut 
vapor tonitrua edi si erumpat ardens fulmina si longiore tractu 
nitatur fulgetras his findi nubem illis perrumpi et esse tonitrua 
inpactorum ignium plagas ideoque protinus coruscare igneas nubium rimas 
posse et repulsu siderum depressum qui a terra meaverit spiritum 
nube cohibitum tonare natura strangulante sonitum dux rixetur edito 
fragore cum erumpat ut in membrana spiritu intenta posse et attritu 
dum praeceps feratur illum quisquis est spiritum accendi posse et 
conflictu nubium elidi ut duorum lapidum hinc bruta fulmina et vana 
ut quae nullam habeant rationem naturae his percuti montes his maria 
omnesque alios inritos iactus illa vero fatidica ex alto statisque de 
causis et ex suis venire sideribus 
simili modo ventos vel potius flatus posse et arido siccoque 
anhelitu terrae gigni non negaverim posse et aquis a ra exspirantibus 
qui neque in nebulam densetur nec crassescat in nubes posse et solis 
inpulsu agi quoniam ventus haut aliud intellegatur quam fluctus a ris 
pluribusque etiam modis namque et e fluminibus ac nivibus et e mari 
videmus et quidem tranquillo et alios quos vocant altanos e terra 
consurgere qui cum e mari redeunt tropaei vocantur si pergunt apogei 
montium vero flexus crebrique vertices et conflexa cubito aut 
confracta in umeros iuga concavi vallium sinus scindentes 
inaequalitate ideo resultantem a ra quae causa etiam voces multis in 
locis reciprocas facit sine fine ventos generant iam quidem et 
specus qualis in dalmatia ore vasto praeceps hiatu in quem deiecto 
levi pondere quamvis tranquillo die turbini similis emicat procella 
nomen loco est senta quin et in cyrenaica provincia rupes quaedam 
austro traditur sacra quam profanum sit attrectari hominis manu 
confestim austro volvente harenas in domibus etiam multis madefacta 
inclusa opacitate conceptacula auras suas habent adeo causa non deest 
sed plurimum interest flatus sit an ventus illos statos atque 
perspirantes quos non tractus aliquis verum terrae sentiunt qui non 
aura non procella sed mares appellatione quoque ipsa venti sunt 
sive adsiduo mundi motu et contrario siderum occursu nascuntur sive hic 
est ille generabilis rerum naturae spiritus huc illuc tamquam in utero 
aliquo vagus sive disparili errantium siderum ictu radiorumque 
multiformi iactu flagellatus a r sive a suis sideribus exeunt his 
propioribus sive ab illis caelo adfixis cadunt palam est illos quoque 
legem habere naturae non ignotam etiamsi nondum percognitam 
viginti amplius auctores graeci veteres prodidere de his 
observationes quo magis miror orbe discordi et in regna hoc est in 
membra diviso tot viris curae fuisse tam ardua inventu inter bella 
praesertim et infida hospitia piratis etiam omnium mortalium hostibus 
transituros fama terrentibus ut hodie quaedam in suo quisque tractu ex 
eorum commentariis qui numquam eo accessere verius noscat quam 
indifgenarum scientia nunc vero pace tam festa tam gaudente proventu 
rerum artiumque principe omnino nihil addisci nova inquisitione immo 
ne veterum quidem inventa perdisci 
non erant maiora praemia in multos dispersa fortunae magnitudine 
et ista plures sine praemio alio quam posteros iuvandi eruerunt namque 
mores hominum senuere non fructus et inmensa multitudo aperto 
quodcumque est mari hospitalique litorum omnium adpulsu navigat sed 
lucri non scientiae gratia nec reputat caeca mens et tantum avaritiae 
intenta id ipsum scientia posse tutius fieri quapropter scrupulosius 
quam instituto fortassis conveniat operi tractabo ventos tot milia 
navigantium cernens 
veters quattuor omnino servavere per totidem mundi partes ideo nec 
homerus plures nominat hebeti ut mox iudicatum est ratione secuta 
aetas octo addidit nimis subtili atque concisa proximis inter utramque 
media placuit ad brevem ex numerosa additis quattuor sunt ergo bini in 
quattuor caeli partibus ab oriente aequinoctiali subsolanus ab oriente 
brumali vulturnus illum apelioten hunc graeci eurum appellant a 
meridie auster et ab occasu brumali africus notum et liba nominant ab 
occasu aequinoctiali favonius ab occasu solstitiali corus zephyrum et 
argesten vocant a septentrionibus septentrio interque eum et exortum 
solstitialem quilo aparctias et boreas dicti 
numerosior ratio quattuor his interiecerat thrascian media 
regione inter septentrionem et occasum solstitialem itemque caecian 
media inter aquilonem et exortum aequinoctialem ab ortu solstitiali 
phoenica media regione inter ortum brumalem et meridiem item inter liba 
et notum conpositum ex utroque medium inter meridiem et hibernum 
occidentem libonotum nec finis alii quippe mesen nomie etiamnum 
addidere inter borean et caecian et inter eurum notumque euronotum 
sunt etiam quidam peculiares quibusque gentibus venti non ultra certum 
procedentes tractum ut atheniensibus sciron paulo ab argeste deflexus 
reliquae graeciae ignotus aliubi flatus idem olympias vocatur 
consuetudo omnibus his nominibus argesten intellegit caecian 
aliqui vocant hellespontian et eosdem alii aliter item in narbonensi 
provincia clarissimus ventorum est circius nec ullo omnium violentia 
inferior ostiam plerumque secto ligustico mari perferens idem idem non 
modo in reliquis partibus caeli ignotus est sed ne viennam quidem 
eiusdem provinciae urbem attingens paucis ante milibus iugi modici 
occursu tantus ille ventorum coercitus et austros in aegyptum penetrare 
negat fabianus quo fit manifesta lex naturae ventis etiam et tempore 
et fine dicto 
ver ergo aperit navigantibus maria cuius in principio favonii 
hibernum molliunt caelum sole aquarii xxv obtinente partem is dies 
sextus februarias ante idus competit ferme et hoc omnibus quos deinde 
ponam per singulas intercalationes uno die anticipantibus rursusque 
lustro sequenti ordinem servantibus favonium quidam a d viii kalendas 
martias chelidonian vocant ab hirundinis visu nonnulli vero ornithian 
uno et lxx die post brumam ab adventu avium flantem per dies viiii 
favonio contrarius est quem subsolanum appellavimus 
dat aestatem exortus vergiliarum in totidem partibus tauri vi 
diebus ante maias idus quod tempus austrinum est huic vento 
septentrione contrario ardentissimo autem aestatis tempore exoritur 
caniculae sidus sole primam partem leonis ingrediente qui dies xv ante 
augustas kalendas est huius exortum diebus viii ferme aquilones 
antecedunt quos prodromos appellant 
post biduum autem exortus iidem aquilones constantius perflant 
diebus xl quos etesias appellant mollire eos creditur solis vapor 
geminatus ardore sideris nec ulli ventorum magis stati sunt post eos 
rursus austri frequentes usque ad sidus arcturi quod exoritur xi diebus 
ante aequinoctium autumni cum hoc corus incipit corus autumnat huic 
est contrarius vulturnus 
post id aequinoctium diebus fere iiii et xl vergiliarum occasus 
hiemem inchoat quod tempus in iii idus novembres incidere consuevit 
hoc est aquilonis hiberni multumque aestivo illi dissimilis cuius ex 
adverso est africus ante brumam autem vii diebus totidemque post eam 
sternitur mare alcyonum feturae unde nomen ii dies traxere reliquum 
tempus hiemat nec tamen saevitia tempestatum concludit mare piratae 
primum coegere mortis periculo in mortem ruere et hiberna experiri 
maria nunc idem avaritia cogit 
ventorum frigidissimi sunt quos a septentrione diximus spirare et 
vicinus iis corus hi et reliquos conpescunt et nubes abigunt umidi 
africus et praecipue auster italiae narrant et in ponto caecian in se 
trahere nubes sicci corus et vulturnus praeterqueam desinentes 
nivales aquilo et septentrio grandines septentrio inportat et corus 
aestuosus auster tepidi vulturnus et favonius iidem subsolano 
sicciores et in totum omnes a septentrione et occidente sicciores quam 
a meridie et oriente 
saluberrimus autem omnium aquilo noxius auster et magis siccus 
fortassis quia umidus frigidior est minus esurire eo spirante creduntur 
animantes etesiae noctu desinunt fere et a tertia diei oriuntur in 
hispania et asia ab oriente flatus est eorum in ponto ab aquilone 
reliquis in partibus a meridie spirant autem et a bruma cum vocantur 
ornithiae sed leniores et paucis diebus permutant et duo naturam cum 
situ auster africae serenus aquilo nubilus 
omnes venti vicibus suis spirant maiore ext parte autem ut 
contrarius desinenti incipiat cum proximi cadentibus surgunt a laevo 
latere in dextrum ut sol ambiunt de ratione eorum menstrua quarta 
maxime luna decernit isdem autem ventis in contrarium navigatur 
prolatis pedibus ut noctu plerumque adversa vela concurrant austro 
maiores fluctus eduntur quam aquilone quoniam ille inferus ex imo mari 
spirat hic summo 
ideoque post austros noxii praecipue terrae motus noctu auster 
interdiu aquilo vehementior et ab ortu flantes diuturniores sunt ab 
occasu flantibus septentriones inpari fere desinunt numero quae 
observatio et in aliis multis rerum naturae partibus valet mares itaque 
existimantur inpares numeri sol et auget et conprimit flatus auget 
exoriens occidens conprimit meridianus aestivis temporibus itaque 
medio diei aut noctis plerumque sopiuntur quia aut nimio frigore aut 
aestu solvuntur et imbribus venti sopiuntur exspectantur autem maxime 
unde nubes discussae adperuvere caelum 
omnium quidem si libeat observare minimos ambitus redire easdem 
vices quadriennio exacto eudoxus putat non ventorum modo verum et 
reliquarum tempestatum magna ex parte et est principium lustri eius 
semper intercalario anno caniculae ortu de generalibus ventis haec 
nunc de repentinis flatibus qui exhalante terra ut dictum est 
coorti rursusque deiecti interim obducta nubium cute multiformes 
exsistunt vagi quippe et ruentes torrentium modo ut aliquis placere 
ostendimus tonitrua et fulgura edunt maiore vero inlati pondere 
incursusque si late siccam rupere nubem procellam gignunt quae 
vocatur a graecis ecnephias sin vero depresso sinu artius rotati 
effregerunt sine igni hoc est sine fulmine verticem faciunt qui 
typon vocatur id est vibratus ecnephias 
defert hic secum aliquid abruptum e nube gelidia convolvens 
versansque et ruinam suam illo pondere adgravans ac locum ex loco mutans 
rapida vertiigne praecipua navigantium pestis non antemnas modo verum 
ipsa navigia contorta franges tenui remedio aceti in advenientem 
effusi cui frigidissima est natura idem inlisu ipso repercussus 
correpta secum in caelum refert sorbetque in excelsum 
quod si maiore depressae nubis eruperit specu sed minus lato quam 
procella nec sine fragore turbinem vocant proxima quaeque 
prosternentem idem ardentior accensusque dum furit prester vocatur 
amburens contacta pariter et proterens non fit autem aquilonius typhon 
nec nivalis aut nive iacente ecnephias quod si simul rupit nubem 
exarsitque et ignem habuit non postea concepit fulmen est 
distat a prestere quo flamma ab igni hic late funditur flatu 
illud conglobatur impetu vertex autem remeando distat a turbine et quo 
stridor a fragore procella latitudine ab utroque disiecta nube verius 
quam rupta fit et caligo beluae similis in nube dira navigantibus 
vocatur et columna cum spissatus umor rigensque ipse se sustinet ex 
eodem genere et aulon cum veluti fistula nubes aquam trahit 
hieme et aestate rara fulmina contrariis de causis quoniam hieme 
densatus a r nubium crassiore corio spissatur omnisque terrarum 
exhalatio rigens ac gelida quicquid accipit ignei vaporis exstinguit 
quae ratio inmunem scythiam et circa rigentia a fulminum casu praestat 
e diverso nimius ardor aegyptium siquidem calidi siccique halitus 
terrae raro admodum tenuesque et infirmas densantur in nubes 
vere autem et autumno crebriora fulmina corruptis in utroque 
tempore aestatis hiemisque causis qua ratione crebra in italia quia 
mobilior aer mitiore hieme et aestate nimbosa semper quodammodo vernat 
vel autumnat italiaeque partibus iis quae a septentrione descendunt ad 
teporem qualis est urbis et campaniae tractus iuxta hieme et aestate 
fulgurat quod non in alio situ 
fulminum ipsorum plura genera traduntur quae sicca veniunt non 
adurunt sed dissipant quae umida non urunt sed infuscant tertium 
est quod clarum vocant mirificae maximae naturae quo dolia 
exhauriuntur intactis operimentis nulloque alio vestigio relicto aurum 
et aes et argentum liquatur intus sacculis ipsis nullo modo ambustis ac 
ne confuso quidem signo cerae marcia princeps romanorum icta 
gravida partu exanimatio ipsa citra ullum aliud incommodum vixit in 
catilinanis prodigiis pompeiano ex municipio m herennius decurio sereno 
die fulmine ictus est 
tuscorum litterae novem deos emittere existimant eaque esse 
undecim generum iovem enim trina iaculari romani duo tantum ex iis 
servavere diurna attribuentes iovi nocturna summano rariora sane 
eadem de causa frigidioris caeli etruria erumpere terra quoque 
arbitratur quae infera appellat brumali tempore facta saeva maxime et 
exsecrabilia cum sint omnia quae terrena existimant non illa 
generalia nec a sideribus venientia sed ex proxima atque turbidiore 
natura argumentum evidens quod omnia superiora e caelo decidentis 
obliquos habent ictus haec autem quae vocant terrena rectos 
et quae ex propiore materia cadunt ideo creduntur e terra exire 
quoniam ex repulsu nulla vestigia edunt cum sit illa ratio non inferi 
ictus sed adversi a saturni ea sidere proficisci subtilius ista 
consectati putant sicut cremantia a martis qualiter cum vlsinii 
oppidum tuscorum opulentissimum totum concrematum est fulmine vocant 
et familiaria in totam vitam fatidica quae prima fiunt familiam suam 
cuique indepto ceterum existimant non ultra decem annos portendere 
privata praeterquam aut primo patrimonio facta aut natali die publica 
non ultra tricesimum annum praeterquam in deductione oppidi 
exstat annalium memoria sacris quibusdam et precationibus vel cogi 
fulmina vel impetrari vetus fama etruriae est impetratum volsinios 
urbem depopulatis agris subeunte monstro quod vocavere oltam evocatum 
a porsina suo rege et ante eum a numa saepius hoc factitatum in primo 
annalium suorum tradit l piso gravis auctor quod imitatum parum rite 
tullum hostilium ictum fulmine lucosque et aras et sdacra habemus 
interque statores ac tonantes et feretrios elicium quoque accepimus iovem 
varia in hoc vitae sententia et pro cuiusque animo imperare 
naturae sacra audacis est credere nec minus hebetis beneficiis abrogare 
vires quando in fulgurum quoque interpretatione eo profecit scientia 
ut ventura alia finito die praecinat et an peremptura sint factum aut 
prius alia facta quae lateant innumerabilibus in utroque publicis 
privatisque experimentis quam ob rem sint ista ut rerum naturae libuit 
alias certa alias dubia aliis probata aliis damnanda nos de cetero 
quae sunt in his memorabilia non omittemus 
fulgetrum prius cerni quam tonitrua audiri cum simul fiant 
certum est nec mirum quoniam lux sonitu velocior ictum autem et 
sonitum congruere ita modulante natura sed sonitum profecti esse 
fulminis non iinlati etiamnum spiritum ociorem fulmine ideo quati 
prius omne et adflari quam percuti nec quemquam tangi qui prior viderit 
fulmen aut tonitrua audierit laeva prospera existimantur quoniam laeva 
parte mundi ortus est nec tamen adventus spectatur quam reditus sive 
ab ictu resilit ignis sive opere confecto aut igne consumpto spiritus 
remeat 
in sedecim partes caelum in eo spectu divisere tusci prima est a 
septemtrionibus ad aequinocatialem exortum secunda ad meridiem tertia 
ad aequinoctialem occasum quarta obtinet quod est reliquum ab occasu ad 
septemtriones has iterum in quaternas divisere partes ex quibus octo 
ab exortu sinistras totidem e contrario appellavere dextras ex iis 
maxime dirae quae septemtriones ab occasu attingunt itaque plurimum 
refert unde venerint fulmina et quo concesserint optimum est in 
exortivas redire partes 
ideo cum a prima caeli parte venerint et in eandem concesserint 
summa felicitas portendetur quale sullae dictori ostentum datum 
accepimus cetera ad ipsius mundi portionem minus prospera aut dira 
quaedam fulgura enuntiare non putant fas nec audire praeterquam si 
hospiti indicentur aut parenti magna huius observationis vanitas tacta 
iunonis aede romae deprehensa est scauro consule qui mox princeps fuit 
noctu magis quam interdiu sine tonitribus fulgurat 
unum animal hominem non semper exstinguit cetera ilico hunc 
videlicet natura tribuente honorem cum tot beluae viribus praestent 
omnia contrarias incubant partes homo nisi convertatur in percussas 
non respirat superne icti considunt vigilans ictus convenientibus 
oculis dormiens patentibus reperitur hominem ita exanimatum cremari 
fas non est condi terra religio tradidit nullum animal nisi exanimatum 
fulmine accenditur vulnera fulminatorum frigidiora sunt reliquo corpore 
ex iis quae terra gignuntur lauri fruticem non icit nec umquam 
quinque altius pedibus descendit in terram ideo pavidi altiores specus 
tutissimos putant aut tabernacula pellibus beluarum quas vitulos 
appellant quoniam hoc solum animal ex marinis non percutiat sicut nec 
e volucribus aquilam quae ob hoc armigera huius teli fingitur in 
italia inter tarracinam et aedem feroniae turres belli civilis 
temporibus desiere fieri nulla non earum fulmine diruta 
praeter haec inferiore caelo relatum in monumenta est lacte et 
sanguine pluisse m acilio c porcio cos et saepe alias sicut carne 
p volumnio servio sulpicio cos exque ea non perputruisse quod non 
diripuissent aves item ferro in lucanis anno ante quam m crassus a 
parthis interemptus est omnesque cum eo lucani milites quorum magnus 
numerus in exercitu erat effigies quo pluit ferri spongiarum similis 
fuit haruspices praemonuerunt superna volnera l autem paulo c 
marcello cos lana pluit circa castellum carissanum iuxta quod post 
annum t annius milo occisus est eodem causam dicente lateribus coctis 
pluisse in acta eius anni relatum est 
armorum crepitus et tubae sonitus auditos e caelo cimbricis bellis 
accepimus crebroque et prius et postea tertio vero consulatu mari ab 
amerinis et tudertibus spectata arma caelestia ab ortu occasuque inter 
se concurrentia pulsis quae ab occasu erant ipsum ardere caelum minime 
mirum est et saepius visum maiore igni nubibus correptis 
celebrant graeci anaxagoran clazomenium olympiadis lxxviii secundo 
anno praedixisse caelestium litterarum scientia quibus diebus saxum 
casurum esset e sole idque factum interdiu in thraciae parte ad aegos 
flumen qui lapis etiam nunc ostenditur magnitudine vehis colore 
adusto comete quoque illis noctibus flagrante quod si quis praedictum 
credat simul fateatur necesse est maioris miraculi divinitatem 
anaxagorae fuisse solvique rerum naturae intellectum et confundi omnia 
si aut ipse sol lapis esse aut umquam lapidem in eo fuisse credatur 
decidere tamen crebro non erit dubium 
in abydi gymnasio ex ea causa colitur hodieque modicus quidem sed 
quem in media terrarum casurum idem anaxagoras praedixisse narretur 
colitur et cassandriae quae potidaea quondam vocitata est ob id 
deducta ego ipse vidi in vocontiorum agro paulo ante delatum arcus 
vocamus extra miraculum frequentes et extra ostentum nam ne pluvios 
quidem aut serenos dies cum fide portendunt manifestum est radium solis 
inmissum cavae nubi repulsa acie in solem refringi colorumque 
varietatem mixtura nubium ignium a ris fieri certe nisi sole adverso 
non fiunt nec umquam nisi dimidia circuli forma nec noctu quamvis 
aristoteles prodat aliquando visum quod tamen fatetur idem non nisi xxx 
luna posse fieri 
fiunt autem hieme maxime ab aequinoctio autumnali die decrescente 
quo rursus crescente ab aequinoctio verno non exsistunt nec circa 
solstitium longissimis diebus bruma vero id est brevissimis 
frequenter iidem sublimes humili sole humilesque sublimi et minores 
